VJESNIK 3. (ZAGREB, 1928.)
Strana - 78
78 Chwethkowych iterum duodecim senes ipsius^ generacionis Chwethkowych, ac similiter duodecim commetanei extranei ipsarum metarum, qui omnes prescripto die iurauerunt, ac insuper vltra iurauerunt ad partem Draganych ac Chwethkowych, nisi quibus fuit deputatum iurare, homines triginta octo fueruntque prompti iurare; item ad partem suprascriptorum plusquam ducenti homines commetanei extranei conscii ipsarum metarum, quod semper et ab antiquo ille mete vere fuerunt ambarum generacionum Draganych ac Chwethkowych, quas metas ipsi Domagowychy per literas iniuste confectas ac emanatas ocupauerant, in quo iudicio videlicet die dominico in crastino festi beati Johannis Baptiste interfuerunt ad partem domini graciosissimi, videlicet spectabilis et magnifici domini Petri Erdewdy de Many or eke rek; inprimis egregius Ladislaus Gorycza, castellanus castri Okych, egregius Mycheal Kyssewych, egregius Nicolaus Zthobychay castellanus castri Selyn, in partem vero ipsorum Draganych et Chwethkowych adfuerunt egregius Martinus Peharnok, egregius Marcus Thownecz, egregius Gregorius Dorothych, nobilis Kyrinus Borenych de Dwbowcz, nobilis Thomas iudex et theloniator de Kraschych, egregius Thomas literatus de Mykwlych, ciuis ciuitatis regie Montisgrecensis, nobilis Emlericus frenipar, similiter conduis Zagrabiensis, nobilis Mykwla Mykwlyn ac Mathias Kwzanych de Rechycha; ad partem Domagowych interfuerunt egregius Johannes Skropylowych, iudex nobilium comitatus Crisiensis, venerabilis Petrus presbiter, plebanus de Zamobor, egregius Stefko Baksych ac alii multi probi et fidedigni conscii ipsarum metarum: Blasius iudex de Syslawych, nobilis Michael Drobchych de Brazlawya, Jendrey Mithalych de eadem, nobilis Simon Ztepsych de Superiori Wolawlya, Michael Wolyak seruitor egregii Johannis Orsych, Johannes Wochyanowych, iudex de Petrowyna cum aliis ciuibus de Petrowyna, nobilis Johannes Skquorch ac Mathyas supanus Nowachych de Ztankowo, Thomas Walekowych, senior rychtar de sub Okych, Mathyas Maychen de Korenyzthech, Gregorius Lonchar iunior, ryhtar ac Mathyas Maghych senior ryhtar de Jaztrebarzka, Thome(!) Mahenowych de Superiori Kwpchyna cum omnibus suis vicinis; in deposicione autem iuramenti feria sexta in octaua festi beati Michaelis archangeli 1 ) in presencia fuerunt inprimis egregius Bartholomeus Jelachych in persona nostra, egregii Francisci Imprych, iudicis nobilium, egregio(!) Georgio Beryzlawych, egregio Marco Thownech, nobile Bartholomeo spano Bwdachky de Syslawych, nobile Johanne Squorch de Ztankowo, Mathya Nowachych supano de eadem, nobile Andrea Dolyani, nobile Kyrino Borenych de Dwbowcz, nobile Johanne Panyanych de Prybych ac alii multi probi, qui omnes inter*) 6. X.