VJESNIK 3. (ZAGREB, 1928.)
Strana - 169
169 Christi et ecclesiae eius sponsae sacramenta conculcauerint, dei sanctorumque omnium simulacra comminuerint, toti denique Christianitati summum incusserint terrorem. Certo certius praesentissimum, ni ilia tempestas procul a finibus, imo a ceruicibus nostris pellatur, imminere et patriae et caeteris uicinis prouinciis periculum ac extremum excidium. Ad haec milites etiam murmurare, quod more foeminarum in castris ociosi delitescerent ac uiribus in dies mollescerent, quod commeatum frustra consumèrent, quod sua cunctatione hosti animum adderent, quod socios ac patriam proderent. Ducerent qui essent belli duces, aut sequerentur quo et fortuma et rei nécessita apprime postularent. | Ipsos quosuis labores et pericula, mortem denique ipsam non detrectaturos, pudore tandem potius quam rationibus uicti consilium ineunt, dictisque suffragiis möx ad Brezt sua illinc transferenda statuunt castra, eo nimirum animo, ut obsessis expetitam in tempore ferant onem et hostes illinc propulsent. Quae adeo audacter, prope ipsarn Petriniam in ipso nempe hostium conspectu ponunt, ut non nisi Colapis amnis eos dirimeret. Nostris quidem tunc animus erat, suo aduentu 1 ) p[artim] recentem militem in Petriniam imponere, partim etiđm hostem quo mitius obsessos uexaret, pro uirili distrahere ac impedire. Sed hoc opus, hie labor erat. Turcae enim adeo omnes uias omnino obsepiuerant cateruis, ut iam neque nostris aditus neque etiam exitus pateret. Contempta etiam nostrorum paucitate (uix enim erant armatorum millia sex) tanto liberius ac pertinacius oppugnationi 2 ) instabant, quanto minus sibi a [nostris] timendum existimabant. Ideoque illis nunc ignauiam [quia] tardi tanquam grauis armaturae milites plumbeis pefdibus ut] gradu testudineo incedentes, in militiae campum uenirent, [nunc] temeritatem, quod pauci multis resistere praesumerent, exprobrabafnt] praeteritam quoque cladem Breztensem, illis in memoriam refricabant, ac dira quaeque non minus superbe quam imperiose, ni ruro uelocius, si salui esse uelint, illinc abscederent, minabantur. | Verba quidem hostes nostris dare videbantur, interea tarnen ab oppugnatione non cessabant, sed quo citius uoti compotes euaderent, dies noctesque stupendos ad euertendam Petriniam agebant cuniculos. Extremum iam hoc oppugnationis erat refugium, ut quod propriis uiribus quantumuis maximis se expugnare posse diffidebant, id pulueris tormentarii uehementia tentarent. Res profecto iam plena periculi erat, adeoque in extremis, ut nisi Deus optimus maximus, cuius nutu reguntur uniuersa, et qui in tempore tribulationis angustiaeque sperantes in se non deserit, sed praesto adest omnibus inuocantibus se in ueritate multa ac Rattkay ovdje uvrštava: »vi etiam adhibita«. 2 ) Slijedi precrtano: insisteba.