VJESNIK 3. (ZAGREB, 1928.)
Strana - 165
165 Bosznae a longo tempore con[sedisse] circumferebatur, ubi maturuit in fines nostros omnem effudit [belli procellam], quae sane uel eo maiori terrore ac ueluti infausto quoda[m prodigio] nobis fuit, quia plus minus centum millibus armatorum, [duce] quodam Ahmat, Turcarum imperatoris visierio passa Szerdario [eiusdem]eunucho instar alicuius turbidae tempestatis agitabatur cum Huszaino Bosznensi passa suas, quas Bizantio uenire coegerat coniunxisset copias, primo statim aduentu omnium [oculos] in se conuertit. Haszan passam, qui superioribus ann[is Scisciam], olim Romanorum coloniam nunc uero ubi Colapis fluuius Sza[uum influit], capituli Zagrabiensis singulare propropugnaculum, sua qua[m] accepit memorabili clade et inte [ritu] clariorem reddiderat redditum sibi ueteres Bosznae milites credidere. Easdem be[stialem] iugenii uigorem, vultus truculentiam, oculorum uim, intuebant[ur, nam] homo statura pusillus, corpore uiciatus, natura signatu[s ... fronte rugis peraratae ac annis obsitae anui perquam s[imilis fuit]. Plurimum illi audaciae ad pericula capessenda, plurimum [consilii inter] ipsa pericula erat. Inhumana praeterea in omnes et maxime in Christiana mancipia crudelitas, perfidia plusquam Turcica, nihil ueri, nihil sancti, nullius dei metus, nullum ius iurandum, nulla pietas, nulla religio. | Cum hac ukiorum indole in caesaris Turcarum gynaeceo, teneris ab annis enutritus in militiae palaestra eruditus, belli artibus instructus, Persicis tandem armis exercitus, prouinciam hanc est sortitus. Caeterum ex quo sub fines nostros fulmen illud attigit, nihil prolatendum ratus, ne se cunctantem aliquis casus opprimeret; mox armatam praemittit cohortem, quae Petriniam olim Bosznensium latronum domicilium et praedonum [tu]tissimum asylum: nunc uero (superis ita' uolentibus) unicum [reli]quiarum afflicti huius regni propugnaculum, primum, uerbis [spe]ciosis, postea diris etiam repeteret minis. Erat autem tunc in ipsa Petrinia quidam Daniel Francol, Tergestinus, artium belli haud ignarus, loci illius summus capitaneus, qui cum quadringentis [circ]iter partim Germanis, partim nostrae gentis peditibus praesidio [s]ane perexiguo, omnem illius belli ac obsidionis molem strenue animoque forti sustinendam in se assumpserat. Quern ubi hostis nec precibus flectere, [n]ec pollicitis corrumpere, nec etiam minis in suam pertrabere potuisset [sen]tentiam, acriter uiris et armis oppugnandum statuit. Iurans per [in]pia Mahometis numina, se illinc nisi uictorem non abscessurum. [Im]primis autem execranda tempestas ilia, ualidissima Janicherum manu, in quibus omnem expugnationis spem, haud secus ac in triariis omnem positam habebat, miseram ac infoelicem cingit Petriniam. Et ne a nostris laedi possent, profundus transuersim omnem qua