VJESNIK 3. (ZAGREB, 1928.)
Strana - 96
96 Original na pergameni veoma blijed. Na tamno-modroj svilenoj vrpci visi pečat općine. U arhivu općine Cvetkovići. . 70. 1569. 26. juna. U Cvetkovićima. Općina cvetkovićka daj eGjuri Lončaru iz Čebdina dio općinske zemlje, kao otštetu za dvije krave, što ih je općina davala godimice . gospoštiji jastrebarskoj. Nos Georgius Dimniakowyeh suppanus 1 , totaque communitas ville Czwethkowcz memorie commendamus tenore presencium signifiantes quibus expedit vniuersis, qualiter nos necessitate duarum vaccarum zuly voca[tarum] compulsi, quibus ex consuetudine domino nostro gracioso terrestri in subsidium curie sue, domino magnifico annuatim tenemur et obligamur 1 ), inuentis itaque dictis duabus vaccis apud prouidum et honestum Georgium Lonchar de Chabdyn, conciuem nostrum, illas prefato domino nostro g[racioso] terrestri, vti par est, obtulimus, pro quibus dicto Georgio Lonchar terre nostre communis Lypye vocate cedimus partem quandam, sicuti cruces illic insecate ostendunt, insuper et mete, quia est penes terram eiusdem Georgii Lonchar, quam emit a Blasio Paulekowich, quibus adiacet ab oriente fluuius Breznycza vocatus, a meridie terra arabilis relicte Anne Pawlekowych, ab occidente vero silua nostra communis, quam partem pro dictis vaccis duabus zully vocatis prefato Georgio Lonchar suisque heredibus et posteritatibus vniuersis dedimus, donauimus et offerimus iure perpetuo et irreuocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam, nil iuris nilue dominii nobis ipsis aut posteritatibus nostris(l), sed totum ius et omneque(!) dominium in dicta particula terre dicto Georgio Lonchar adscribendo. Coram [victi]malibus: egregio Blasio Vranchich, prouisore Jaztrebarzka, Mathia Jakowlych, Georgio Chapniak, Mathia fabro et Mathia, Michaele Dixich, honorabili Nicoiao presbitero s. Spiritus, Michaele Pernar, Georgio Drenoczi, Luca Dolyanzki, Mathia Herich, Michaele Budinschak, caeterisque quampluribus probis et honestis viris ad id conuocatis. In cuius rei memoriam présentes literas sigillo nostro autentico huius ville obsignatas et roboratas eïdem Georgio Lonchar heredibusque et posteritatibus suis in perpetuum valituras duximus dandas. Actum in prefata villa Czwethkowcz, vigesima sexta iunii, anno domini millesimo quingentesimo sexagesimo nono. Original na pergameni, na kojoj je odozgo napisana listina od g. 15[69]. f koja slijedi. Pečat je otpao, visi samo nešto crvene i zelene vrpce. Kod Petra Lončarića u Čabdinu kbr. 30. *) Lijevo na rubu isprave nalazi se nekakva savremena bilješka, koju je nemoguće pročitati, jer je sasvijem blijeda a neda se preparirati.