VJESNIK 1. (ZAGREB, 1925.)
Strana - 114
ii4 Na hrptu : Reuerendo Patri in Christo rectori collegii Zagrabiensis quicunque ille sit pro tempore societatis Jesu. Ex Indiis. VII. Goa u Indiji, 29. marta 1630. Reuerende in Christo pater! Pax Christi! Scripsi Rev. Vestrae litteras et gratulatorias et super negotio quod pro manibus est haereditario seu portione hereditatis. Non obstantibus iis omnibus uisum mihi est renunciare Collegio Zagrabiensi uel cui Patri Assistenti placuerit, totam quanta quarta ea sit et me quacunque uia siue in bonis mobilibus siue immobilibus contingat, uirtute praesentium. Ergo earn totam quartam et renuncio et dono Collegio Zagrabiensi uel cui patri Assistenti placuerit et omne ius in id Collegium uel aliud quodcunque quod Patri Assistenti magis libuerit, concedo et transmitto mea ex parte omnino cedens. Non crediderim esse necessarias litteras publicas, cum fassionales quas iam misi possint cum his plenam rei fidem facere. Noua indica sunt nostros celoces non amplius tres (sunt nauigia bellica paruula, quorum unumquodque non amplius uiginti uel 25 milites continere possit) aggressos fuisse duos Anglorum et Ollandorum naues praegrandes quarum una quinquaginta tormenta bellica praegrandia continebat et altera fere uiginti, earumque unam omnino exussisse, alteram fuga sibi salutem quaerere coegisse. Malaca item scribitur nostras eiusmodi celoces triginta non amplius cum ducentis triginta sex triremibus praegrandibus regis Achenii adeo secundo pugnasse Marte ut nec una ex tot effugasse potuerit nostros manus et e decern et nouem millibus hominum nec unus quidem uiuus remearit ad propria, qui tantae cladis nuncius apud suos esse posset. Capta sunt infinita tormenta bellica praegrandia et omnis armatura fortium quibus triremes illae inimicae onustae tertium iam mensem Malacense emporium obsidebant. Saluto patrem Stephanum 1 ) cui alias scripsi et reliquos patres fratresque collegii. Vale pater. mi et me deo enixe commenda. Multa de iis partibus et meis parentibus accurate perscribe. Datae 4. calendas Apriles 1630. R. V. seruus et frater Nicolaus Georgii olim Rattkay m. p. Na hrptu : Reuerendo patri Georgio Dobronoky rectori collegi Zagrabiensis societatis Jesu. Zagrabiam. Ex Indiis orientalibus. Dole bilješka: Accepta 4. Februaru 1632. de dispositione absoluta haereditatis patris Nicolai Ratkaj. !) Rattkay.