VJESNIK 1. (ZAGREB, 1925.)

Strana - 103

103 sperans id ipsum a Vestra Reuerentia suisque omnibus pro me longe amplius meritis meis fieri. Noua quae mittam hoc ex oriente, etsi ha­beam, supersedeo tarnen quia pater Assistens, ad quern mittantur omnia, spero id faciet. E Japponia et Sinis nihil adhuc noui allatum ad nos hoc anno, quae etiam ratio est, cur nihil e munusculis ad uos trans­mittam, quia scilicet naues e Sinis et Japponia adhuc non expectentur. Duobus ab hue annis, anno uidelicet 1622 quatuordecim e nostris uiui combusti sunt pro Christi nomine in Japponia, totidem ex aliis religio­nibus cum plurimis aliis saecularibus, quorum numerus fere ad 300 accedit, partim eodem martyrii, partim etiam diuerso genere affecti. Modum martyriorum spero patrem Assistentem transmissurum ad uos. Anno sequenti uolente Deo una cum munusculis plura scribam noua. Discessere hinc duobus abhinc mensibus octo naues immensae magni­tudinis, de quibus iam anno superiore ad uos 'perscripsi, describens eorum magnitudinem, situm, fortitudinem etc. Quarum quaelibet quin­quaginta et aliquae etiam sexaginta tormenta bellica, quorum globus aeneus est 70 et 80 librarum uectus. Ormus (est hoc propugnaculum in ipso aditu Persiae tribus quatuorue abhinc annis nobis ereptum) totis enim iuribus laboratur praeuia in expugnando et recipiendo eo. Faxit Deus ut aliquid efficiant. Saluto reuerendum patrem Stephanum Ratt­kay, 1 ) cuius memoria apud me in benedictionibus est et erit tarn uiuo quam mortuo, omnesque alios patres et fratres eius collegii, petens ab omnibus patris duas minimum missas meam ad intentionem, et a fra­tribus duas aut tres coronas cum aliis aliquibus pietatis operibus. Coe­terum summe desidero statum prouinciae uestrae Austriacae et Bohemicae cognoscere, et praesertim amicorum antiquorum, quos omnes Deus opti­mus maximus ad sui nominis gloriam diu incolumes conseruet. Litteras, quas uolet Vestra Reuerentia uel quis alius ad me scribere, inscribet hoc et non alio modo: Patri Nicolao Georgi societatis Jesu etc. Certis enim de causis de Hcentia admodum reuerendi patris nostri Generalis cognomen mutaui. Datum Goae 5. februaru 1625. V. R. seruus in Christo indignus Nicolaus Georgi, olim Rattkay m. p. P. S. Nullasque litteras de morte illustrissimae dominae matris a quoquam istis e partibus nec a patre Faro (?) accepi, forte interierunt. Admoneo turn, quando uolet hue scribere, duas uel tres uias faciendas ut in uariis nauibus deferri possint litterae, ut si aliqua earum intereat, non omnes eiusmodi litterae una intereant, sed in aliis nauibus etiam saluentur. Intellexi ex litteris reuerendi patris Assistentis Germaniae, réuerendissimum Zagrabiensem funebrem in exequiis illustrissimae do­minae matris encomiasten extitisse. Sane uero aequum ut nomine meo l J Brat Nikolinog oca, takodjer Isusovac.

Next

/
Oldalképek
Tartalom