VJESNIK 1. (ZAGREB, 1925.)

Strana - 101

101 Dodatak. Goa u Indiji, 5. Februara 1625. Patri rectori collegii Zagrabiensis. Reuerende in Christo pater ! Gratia et Charitas Domini nostri! Obitus piissimae matris, quantum uel inuitum exulcerarit animum, uerbis explicare non liquet, nonne ipsa quae coeteris cicatricem dolo­ribus obducit, aetas medicinam uulneri facere possit meo, quod grauis­simae iacturae diuturnitate grauius exulceratur. Vna potest, quam inu rit aegritudinem, lenire mater: dum parentis extinctae desiderium consolor immortalis recordatione uirtutis. Atque illud equidem in moerore tanto iure mihi laetandum esse uideo : quod leuationem habeo, quam summae afferam calamitati, pacem. Viuit scilicet ilia sibi coeloque (ut spes est) esto nobis omnibus et mihi cumprimis extincta. Hoc enim ut de ilia pie credam, facit recordatio suae in Deum tarn singularis, tarn feruentis adeoque continuae religionis ac pietatis : magnus ille rerum humanarum contemptus, nec minor sui: excelsus ille animus summis in difficulta­tibus: tot tantisque christianarum uirtutum exornatus insignibus quid aliud polliceatur, nisi immortalem uitam debitum tantae virtuti praemium. Verum ne rediuiuae laudes tantae matris magis me exaniment sine ilia, ac sensum orbitatis exulceret recogitata iacturae magnitudo, ad alia gradum facio. Ego fauentibus superis e biennalis morbo, qui me toto in itinere examplius afflixit, tantum non extinxit, iam conualesco ser­timque theologiae meae finem impono, quod spero futurum ad calcem huius anni. Interea me apparo missioni uel Aethiopiae uel Kogorenis, existimo tarnen futuram hanc posteriorem, et quidem unam ex modo repertis et patefactis Cataiensem, cuius magnitudinem et vastitatem de­scribere inopportunum uidetur, opportunius id fiet, cum me ibi uidero, aliquid tarnen de eo Annales societatis insinuatur. Est hoc imperium confine Sinis et Mogoribus, immo medium inter haec, sua magnificentia haud utrique concedens, incolas hic semichristianos agnoscunt, enim deum trinum et unum, incarnationem filii dei, foecunditatem virgineam in matre dei uenerantur, sacramentis aliquibus utuntur, ut confessione in certis tarnen casibus ; eorum Lamba, clerici ita uocati, qui ecclesias seu oratoria administrant, paupertatem et continentiam profitentur, sin­gulis diebus officia ueluti diuina duabus horis ante solis ortum, et de­cursu diei quatuor uel quinque aliis, musico concentu, quali fere nos utimur in nostris collegiatis et cathedralibus, deum ut aiunt trinum et unum colunt et uenerantur. Inter haec tarnen verae religionis signa

Next

/
Oldalképek
Tartalom