ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 289
Congregatio Ragusina [1591] 1795. Conventus: 1. Sancti Dominici de Ragusio 2. Sanctae Crucis Gravosae 3. Locus Insulae Medii Sancti Nicolai Vicarius unus 4. Monasterium Sancti Michaelis de Ragusa. [f. 250r] 1796. Die 6 martii 1591. Assignatus fuit in studio Bononiensi pro rata vicariae Ragusinae pater frater Nicolaus de Ragusio; tamen assignatio non valeat nisi post mensem septembris proximi. [f. 250v] 1797. Die 18 iunii 1591, Genuae. Factus fuit depositarius pecuniarum Ragusinorum Genuae commorantium et admissus ad audientiam confessionum pater frater Seraphinus de Ragusio. [1594] 1798. Die 7 novembris 1594, Mediolani. Institutus fuit procurator conventuum totius congregationis dominus Troianus Cervus ad comparendum coram quibusvis iudicibus pro eis. 1799. Item concessum fuit reverendo patri vicario congregationis moderno, quod durante eius vicariatu, quando contigerit ipsum abesse a congregatione, possit instituere viearium cum authoritate sibi visa, non obstantibus litteris reverendissimi generalis Romaei. [1595] 1800. Die 24 ianuarii 1595, Mediolani. Idem dominus Troianus Cervus, qui supra, secundo factus est procurator. [1599] 1801. Die 24 ianuarii 1599. Pater magister frater Angelus de Venetiis, provincialis Dalmatiae, datus est coniudex patri vicario Ragusino in causis patris fratris Clementis de Ragusio et patris fratris Sebastiani de Castronovo. 1802. Die 3 decembris 1599. Restitutus fuit ad vocem activam et passivam pater frater Chrisostomus de Ragusio, a qua fuerat privatus per admodum reverendum magistrum Hieronimum Justinianum, olim vicarium dictae congregationis, ob res frivolas. Provincia Utriusque Lombardiae 1803. Die 15 iunii 1589. Instituitur visator congregationis Ragusinae pater frater Johannes Dominicus de Ravena, prior Anconitanus, cum auctoritate solita etc. [f. 30r] 1804. Die 18 iunii 1591, Genuae. Factus fuit depositarius Ragusinorum et admissus ad audientiam confessionum pater frater Seraphinus de Ragusio. [f. 36v] 1805. Die 22 septembris (1951). Fuit institutus vicarius congregationis Ragusinae pater magister frater Franciscus de Forlivio cum solita authoritate etc. [f. 39r] 1806. Die 10 octobris 1591. Institutus fuit vicarius congregationis Ragusinae pater frater Evangelista de Argenta cum solita authoritate. 19 Arhivski vjesnik 289