ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 276
fuit et declaratum ac subinde assignatus in conventu Ragusino, nemini tamen illata iniuria. Vincentius Justiniani (1569-1571) Provincia Dalmatiae [1570] 1646. Frater Antonius Anastasio de Corzula fuit assignatus in studio Sancti Dominici de Neapoli pro rata suae provinciae. Die 1 ianuarii 1570, Alatritii. [38, f. 61r] 1647. Frater Petrus de Spalatro fuit assignatus in studio Sancti Eustorgii Mediolanensis pro rata suae provinciae. Die 24 novembris 1570, Genuae. [1571] 1648. Reverendus pater frater Marcus de Berdalo Primus de Lesina, canonice electus in priorem provincialem in conventu Sanctae Crucis in Bua sub die 28 aprilis 1571, confirmatus fuit cum auctoritate dari consueta huiusmodi provincialibus et praecepto, ut obediant. Romae, die 1 iunii 1571. Congregatio Ragusina [1569] 1649. Fratri Chrisostomo de Ragusio, iuveni, concessa fuit facultas transferendi filiationem suam a suo originali conventu et congregatione ad provinciam Lombardiae et aliquem eius conventum. In forma gratiosa. Genuae, 26 octobris 1569. [f. 122r] Seraphinus Cavalli (1571-1572) 2728 Provincia Dalmatiae [1571] 1650. Die IX iulii. Institutus fuit reverendus pater Marinus de Bracchia in patrem a consiliis in provincia Dalmatie in omni conventu ubicumque eum esse assignatum contigerit. In forma. [f. 52r] 1651. Eadem die mandatum fuit sub precepto ne aliquis accederet ad monasterium. 1652. Augusti, die XX. Concessa fuit facultas conventui Sancti Nicolai de Corzula vendendi quasdam vineas in loco dicto Ezara in Zormo; et pariter, ut prefatus conventus, ab impio Turcha direptus et succensus, in alio loco commodiori reedificari valeat, instituto commissario reverendo patre magistro Vincentio Palatino eiusdem provincie, cui data etiam fuit facultas erigendi media predicatione sanctissimi Rosarii societatem. In forma. [1572] 1653. Die XXI maii. Concessa fuit facultas fratri Angelo Jadrensi instituendi societatem sanctissimi Rosarii. Congregatio Ragusina 1571 1654. Die XX iunii. Concessa fuit facultas congregationi Ragusine posse mittere ad quelibet generalia studia unum ex suis sacerdotibus iuvenibus 2728 Vatikanski arhiv, Fondo Domenicani, 35, ff. 52r, 88r. 276