ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 256
Provincia Regni 1453. Frater Thomas de Ragusio, qui cum licentia suorum prelatorum Romam iverit etc., e congregatione Ragusiae remittitur Neapolim nec ratione, quare isto tempore non interfuit lectionibus patris regentis, ammitit studentatu(m). Mandat priori conventus Sancti Dominici de Neapoli in meritum obedientiae ac de pena absolutionis ab officio prioratus, quatenus cellam suam ac cetera omnia ad ipsum spectantia habeat restituere. Romae, 22 novembris (1545). 1454. Fratri Christophoro Dalmatae confirmatae sunt patentes alias in capitulo Lugdunensi sub reverendissimo (magistro generali) Fenario, quibus translatus est a provincia Dalmatiae ad istam et incorporates cum affiliatione conventus seu loci Sancti Thomae de Neapoli, et innovatae sunt maxime quod sit procurator generalis et quod possit an altera duorum conventuum de Neapoli, scilicet Sancti Dominici vel Sancti Petri Martyris, affiliari de consensu reverendi provincialis et maioris partis. Neapoli, 22 maii (1548). [f. 89r] Provincia Terrae Sanctae 1455. Frater Jordanis de Catharo assignatur in studentem formalem pro rata huius provinciae in conventu Sancti Dominici de Neapoli cum omnibus gratiis etc. Mandat priori et patribus ac officialibus studii, ut sine contradictione illum acceptent etc. Romae, 17 novembris (1545). [f. 142r] Provincia Sancti Jacobi de Mexico 1456. Frater Vincentius Dalmata de Corzulis 264 assignatur per patentes in studentem theologiae Bononiae cum omnibus gratiis etc. pro rata provinciae huius, cuius est nativus et filius conventus Sancti Dominici Messicanensis. Commendatur omnibus. Paduae, 13 octobris (1546). [f. 203v] 1457. Fratri Vincentio Dalmatino conceditur, ut, dempta omnis cupiditatis questus nota, possit durante tempore sui studentatus Bononiae predicare pro sua subventione ac ellemosinas accipere nec vult quod possit impediri, quam potius commendatur omnibus, presertim prelatis. Bononiae, 14 ianuarii 1548. [f. 204r] 1458. Frater Vincentius Palatinus de Corzula a gradu studentium post Studium Bononiense ad gradum baccalaureatus promotes fuit cum licentia, quod possit ad eundem gradum in aliqua universitate promoveri et incorporari. Bononiae, 27 septembris (1548). [f. 204v] Vicariatus Romanus 1459. Magister Albertus de Catharo, regens Senensis, instituitur commissarius cum auctoritate investigandi exigendique bona cuiusdam fratris conversi de Gallia morantis in (Sancto) Dominico Senensi extra religionem, novissime mortui ac componendi cum debitoribus et comparendi coram quocumque iudice seculari seu ecclesiastico et procedendi iuridice contra quascumque personas possidentes et detinentes talia bona, cum precepto quod acceptet et exequatur. Romae, 28 februaru 1545. [f. 224r] 264 Vinko Paletin iz Korčule: D. Fabianich, Storia dei Frati Minori dai primi primordi della loro introduzione in Dalmazia e Bosnia ai giorni nostri, II. Zara 1864, str. 109—«1110; S. Ferrari — Cupilli, Cenni biografici di alcuni uomini illustri della Dalmazia, Zara 1887, str. 130; A. Bacotich, Vincenzo Paletino da Curzola (+ 1560 ?) cosmografo, matematico e leologo. Archivio storico per la Dalmazia, vol. XXI (Roma 1936), 123, str. 91—96'; V. Foretić, Pomorski teoretičar 16. stoljeća Vicko Paletin iz Korčule. »Naše more«, god. XI (Dubrovnik 1964), br. 5—6/63—64, str. 71—73. 256