ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 254

sub obedientia ordinis tamen, consignatur pro sua, ita quod a nemine infe­riori possit auferri esse, quod non manserit Ragusii aut ibi non sit assigna­tus. Tridenti, 15 ianuarii. 1435. Frater Ambrosius de Spalato, sacerdos, remittitur sententiae re­verendi vicarii huius congregationis cui dat auctoritatem, ut eum a pena gravioris culpae possit absolvere ac omnibus gratiis restituere sibi aliquam penitentiam iniungendo, prout ei, scilicet reverendo vicario, visum fuerit. Florentiae, 1 iunii. 1436. Reverendo vicario fratri Ambrosio Araneo committitur per paten­tes, ut habito consilio patrum, si maiori parti videbitur expedire, habeat reponere patrem fratrem Augustinum de Ragusio ad conventum seu locum Insulae de Medio ad subveniendum eius necessitatibus; item confirmationem prioris conventus Sanctae Crucis de Gravosio nullam esse decernit, si ita sit, ut frater Christophorus pro ebrio declaratus fuerit, ut eligendum tamen admissus contra ordinationem congregationis qua decretum fuit ebrium, pe­nae gravioris culpae subiacere id quod iudicare vel diffinire, num scilicet de­claratus fuerit ebrius aut non, in suo et patrum reponit arbitrio; quod si constet illum esse ebrium et tamen ad electionem admissum prioris, denuo procedatur illo dempto; item committitur patri fratri Clementi, ut audita controversia occasione quarundam litterarum inter reverendissimum viea­rium et fratrem Valentinum, habeat absolvendo vel damnando finem impo­nere. Romae, 12 iulii. 1437. Fratri Bernardo de Chaboga per patentes consignatur quoad vixerit sub obedientia prelatorum ordinis pro sua habitatione cella quondam patris fratris Vincentii cum illis conditionibus contentis in aliis litteris datis Tri­denti pro concessione alterius. Dispensatur a processionibus, quae sunt extra conventum ac a mortuorum funeralibus et exequiis, et maxime a distantibus. Insuper non vult quod invitus possit compelli ad acceptandum quodcumque prelaturae officium. Romae, 12 iulii. [f. 221r] 1438. Fratri Bernardo predicto per patentes conceditur, ut possit recipere a parentibus et amicis elemosinas intuitu personae suae oblatas ac apud aliquem patrem officialem conventus, ubi degebit, sibi magis gratum sub deposito retinere, quo valeat in suis necessitatibus et infirmitatibus sibi pro­videre, ne patiatur. Romae, 12 iulii. 1439. Reverendo vicario et patribus congregationis per patentes intima­tur, ut inspectis litteris registratis in ultima parte precedentis folii ad patrem fratrem dementem, cui precipitur, ut illas habeant producere, in qui­bus committebatur decisio controversiae inter ipsum reverendum viearium, ad una parte, et fratrem Valentinum de Ragusio, ab altera, imponendo finem vel absolvendo, vel damnando etc., si suum mandatum excessif aut de sibi non concessis se intromisit aut parte inaudita iudicavit, decernit eius sen­tentiam nullam et irritam, reponens omnia et singula prout ante sententiam stabant in suo robore, commendavit tamen condemnatum per priorem sen­tentiam, ut secum agatur misericorditer. Monet eos de cetero, ut diligentius litteras suas melius inspiciant ac secundum earum continentiam obediant non transgrediendo commissionem seu excedendo. Bononiae, 27 aprilis. 1548 1440. Fratri Valentino de Ragusio conceditur per patentes eundi Adriano­polim per 3 aut 4 menses causa recuperandi matrem suam captivam in 254

Next

/
Oldalképek
Tartalom