ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 245

bardiae, innovatur per patentes talis translatio, accedente tamen assensu re­verendi provincialis Lombardiae cum facilitate affiliandi in aliquo eiusdem provinciae conventu, ubi fuerit a maiori parte vocalium capitulariter con­gregatorum receptus, cum gratiis etc. Bononiae, 23 aprilis. 1377. Fratri Jacobo Tavileo de Sybinico confirmatae sunt litterae reve­rendissimi (magistri generalis Alberti) de Casaus et innovatae presertim quantum ad assignationem in sua provincia et conventu Sybinicensi, a qua intus propter grave crimen possit ammoveri, cum omnibus gratiis. Item habi­litatur ad omnia officia ordinis cito, quod sit illegitime natus. Florentiae, 1 iunii. 1378. Fratri Ambrosio de Sybinico iuniori conceditur, ut capta temporis opportunitate possit Romam, id est provinciam, adire, nec possit impediri; atque in illa recipi commendatur omnibus. Florentiae, 1 iunii. 1379. Reverendo provinciali fratri Hieronymo Bucchiae de Catharo, ad instantiam fratris Thomae de Spalato, bacchalaurei, et prioris Sanctae Cru­cis, per patentes, quae apud ipsum fratrem Thomam debent remenere, sig­nificatur qualiter licentia reverendissimi (magistri generalis) ipse frater Tho­mas recessit a provincia et in suo pristine conventu ad ipsam remittitur decernendi condemnationem seu declarationem factam contra eum esse penas taxatas recedentibus sine licentia a provincia nullam. Item non vult, quod molestetur de cetero super quibusdam litteris, quae ad illius manus devenere aperte et erant provincialis ad reverendissimum (magistrum generalem), non autem illas intercepit, in quibus fiebat mentio de fratre Philippo Spalatensi. Item quandocumque petierit absolutionem a prioratu propter infirmitatem, statim debeat ilium absolvere; optaret tamen quam prius visitaret conven­tum Sanctae Crucis et si iudicaverit expedire pro bono conventus, possit fratrem Philippum Spalatensem et fratrem Valerium de Tragurio inde am­movere ac extra conventum expellere (citra tamen passionem) tam ipse provincialis, quam sui successores pro tempore, non obstantibus quibusdam litteris ipsi fratri Valerio, dum esset vicarius ordinis, concessis. Item ipse provincialis habeat videre administrationem conventus Sybinicensis pro eo tempore, quo fuit prior; et si defraudavit, puniatur frater Thomas; si autem fuit dispensator fidelis, puniatur frater Cherubinus Sybinicensis contra eum latrans; et si ilium super hoc infamavit, iuxta tenorem constitutionum (con­demnetur). Item conventus predictus Sanctae Crucis teneatur satisfacere pro dimidietate expensarum, quas fecit in medicis, medicinis atque itinere, dempto tamen id quod exposuit ex Padua Florentiam et ex Florentia Paduam. 1 iunii. [ff. 152v-153r] 1380. Frater Lucas de Brachia, conversus, Brachiensis, et frater Nicolaus de Crayna, conversus, Civitatis Veteris, per patentes ad requisitionem prioris et patrum conventus Spalatensis eidem conventui affiliantur, dummodo ac­cédât beneplacitum reverendi provincialis. 9 iulii. 1381. Frater Laurentius de Lesina habuit licentiam (nisi fuerit assignatus Bononiae in studentem pro rata provinciae), ut cum lectoris titulo possit in conventu Sancti Marci de Lesina iunioribus legere, ubi assignatur a reverendo provinciali et in futura Quadragesima predicare. Bononiae, 18 septembris. 1382. Frater Ambrosius de Corzula habuit (licentiam), ut causa infirmi­tatis discedere possit e provincia Lombardiae, ubi degebat, et ire ad istam et concedatur omnibus, maxime provinciali. Bononiae, 9 octobris. [f. 153v] 1383. Frater Sixtus de Jadra incorporator provinciae Lombardiae ubi fuit nutritus cum auctoritate ut, accepto consensu reverendi provincialis dictae 245

Next

/
Oldalképek
Tartalom