ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)
Strana - 237
Utriusque Lombardie, adveniente consensu reverendi prioris (provincialis) dictae provinciae et maioris partis filiorum dicti conventus. 5 novembris. Congregatio Ragusina 1538 1296. Censetur quod prelati congregationis Ragusine reeligi possunt postquam per unum annum vacaverint ex quo id per triginta annos vel circa servatum est; et quod hec consuetudo optime interpretatur breve Julii pape. Item, precipitur prelatis sub pena absolutionis ab officiis, quod pecunie ad congregationem vel conventus pertinentes et deposite, non possint a deposito extrahi sine consilio et assensu maioris partis patrum congregationis, quorum etiam consilio expendantur; et quod duo patres deputentur, quorum neuter sit prior unusque habeat pecunias extradas a deposito, alter vero librum, in quo introitus et exitus scribantur; et quod nihil expendatur, nisi prius in libro scribatur; et quod reddant rationem patribus ad hoc deputatis tempore suo; item, quod bona fratris mortui non accipiantur ab aliquo prelato, nisi prius facto inventario coram patribus et eorum consilio de eis disponatur. Placentae, 22 aprilis. [f. 514r] 1297. Conceditur fratri Thimotheo 259 et fratri Raphaeli, 260 diaconis, facultatem (!) se transferendi in provinciam Utriusque Lombardie causa studii. Placentie, 22 aprilis. [f. 514v] 1298. Fratri Baptistae Ragusino data est licentia eundi Ragusium et ibi manendi quantum opus fuerit et quod possit ad provinciam Lombardie redire etc. Rome, 10 novembris. 1299. Fratri Thome de Ragusio data est licentia veniendi ad provincialem Lombardie vel ad aliam provinciam, ubi sit Studium, gratia incumbendi litteris. Et non potest impediri ab aliquo inferiore reverendo vicario ordinis. Rome, ultima novembris. 1539 1300. Frater Lucas Maxich de Tropsea habet licentiam eundi ad patriam visitandi gratia suos consanguineos et, quantum ex ordinis auctoritate dependet, habet licentiam ut possit predicare et confessiones audire et ministrare sacramentum eucharistie et, expletis negotiis, tenetur redire ad suam congregationem, non obstantibus quibuscumque in contrarium. Rome, 9 februaru. £f. 515r] 1301. Fratri Donato de Ragusio conceditur, quatenus possit ire Ragusium recuperandi gratia sanitatem; qua recuperata, in Italiam remigrare queat proficiendi gratia cursum sui studii. Rome, 16 februaru. 1302. Frater Albertus de Ragusio propter senectutem eximitur ab onere et gravamine chori tum de nocte quam de die; et comendatur reverendo vicario etc. Rome, 8 march. 1303. Fratri Paulo de Ragusio 261 data fuit licentia veniendi in Italiam ad videndum germanum suum fratrem Michaelem, propter quasdam causas rationabiles et, expletis negotiis suis, mox tenetur redire ad conventum assignations suae. Rome, 4 aprilis. [f. 515v] 259 Timotheus Paschalis de Ragusio: S. Cerva, Iconotheca, str. 2M —213. 260 O njemu v.: HAD, Distributio testamentorum, 30, f. 208r. 261 Paulus Cicerus de Ragusio: S. Cerva, Iconotheca, str. 192—193; J. Quetif— J. Echard, Scriptores Ordinis Praedicatorum, II, str. 259; H. Folnesics, Die illuminierten Handschriften in Dalmatien. Tiskano u: F. Wickhoff .Beschreibendes Verzeichnis der illuminierten Handschriften Oesterreichs, VI, Leipzig 1917, str. 59; HAD, Catalogo delle famiglie cittadine di Ragusa, f. 183r; Distributio testamentorum, 32, f. 24v; Diversa Notariae 104, f. 18r. 237