ARHIVSKI VJESNIK 21-22. (ZAGREB, 1978-1979.)

Strana - 223

ellectus reverendissimus pater magister Franciscus Silvester Ferrariensis: Frater Vincentius Buccia, magister, provincie Dalmatie, absolutus in eodem capitulo generali; reverendi diffinitores: frater Gregorius de Jadra, magister, diffinitor Dalmatie; reverendi ellectores: frater Dominicus de Buccia, magi­ster, ellector Dalmatie. [ f. Bv] 1148. Reverendo patri magistro Joanni Policarpo de Sebenico conceditur, quod possit acceptare duo beneficia ecclesiastica sibi tradenda a sanctissimo domino nostro papa, dummodo infra sex menses debeat renuntiasse cuidam suo nepoti, alioquin si exactis dictis sex mensibus non renuntiaverit, non potest gaudere gratiis et privilegiis ordinis. Interim conceditur, quod possit gaudere ut antea etc. et declaratur non exire ipsum propter dicta beneficia interim extra limites ordinis, nec obedientiam eius. Non obstantibus consti­tutionibus ordinis etc. 20 augusti (1525). [f 51v] Provincia Hungariae 1149. Frater Georgius de Urbona, prior conventus Zagrabiensis, transfer­tur ad ilium conventum nationis Sclavonic, ubi invenerit benevolos recepto­res, assentiente tamen maiori parte vocalium dicti conventus. 27 augusti (1525), Rome. [f. 98r] Procuratores et vicarii generales (1525-1531) Provincia Dalmatiae 1525 1150. Frater Thomas de Faro remittitur ad provinciam suam Dalmatiam et mandatur president! provincie, ut alicubi assignet ilium et casu, quo non remeneatur Neapoli, precipitur, ut infra 40 dies se presentet provinciali vel presidenti Dalmatie. Rome, 21 septembris. [22, f. 134r] 1151. Frater Dominicus de Pago assignatur in conventu Sancte Marie de Populo de Emonia in provincia Sancti Dominici de consensu provincialis eiusdem provincie. 5 decembris. 1526 1152. Frater Lucas Catharensis, provincialis, rogatur, ut satisfaciat devo­tioni sororis Jacobine de Dominicis, Spalatensis, in eligendo confessore; ct totum oomittitur in arbitrio predicti provincialis. 12 ianuarii. 1153. Fratri Basilio de Ragusio conceduntur pecunie intuitu persone dan­de, quas de licentia prelati in suos honestos et licitos usus convertere possit, dummodo in communi deposito, non apud se, teneat; eximitur ab hebdoma­daria et non potest in predictis impediri. 29 ianuarii. 1154. Sorori Thomasie, monasterii Sancti Michaelis de Ragusio, annorum 73, conceditur ut possit confiteri cum omni authoritate mea alicui fratri congregationis Ragusine, exposito ad audientiam confessionum fratrum et se­cularium, bis in anno. 29 (ianuarii). 1155. Mittitur quietantia contributionis anni 1525 débita procuratori ad magistrum Dominicum de Catharo, qui debet omnia magistro Vincentio Buchia vel provinciali. 6 martii. 1156. Frater Salvator de Jadra assignatur in conventu Urbini, provincie Sancti Dominici. 13 aprilis. 1157. Frater Antonius de Ragusio assignatur in conventu Sancti Dominici de Ragusio. 11 novembris. 223

Next

/
Oldalképek
Tartalom