ARHIVSKI VJESNIK 19-20. (ZAGREB, 1976-1977.)

Strana - 225

sigiilo prout et antea petunt par. In causam attracti dicunt ut supra. Dantur paria productorum et protestatur. Notarius manu propria. Anno Domini 1611. levata feria sexta proxima post tertiam dominicam Adven­tus Domini proxime praeteritam, quinto die iudiciorum. Pro domino Actore Ste­phanus Domianych cum eiusdem et docet intentionem suam iuxta deliberatio­nem humano testimonio egregiis videlicet Christophoro Wragowych, Petro et Christophoro Othmych ac insuper submittit recognitioni sedis prohibitionem unius causae et convictae quidem unito dumtaxat onere et gravamine persolvi et exonerari. Petit itaque onere deposito reliquum quod superfluum deposi­tum est restitui. Peracto huiusmodi documento Capitulares dicunt cum pro­testatione ne videantur in aliquam definitae causae discussionem novam se immitere, dicunt dominum Comitem poenam calumniae hic evadere non posse, quia definitam omnino exemptioni commissam et exemtam causam de novo suscitarent. Quod autem definita sit probant processu appellato in hanc sedem approbate per eundem et ad exequendum iudici priorem exmissam ac sen­tentia exemtionis, quam in praeterita sede meminerunt se produxisse et eius­dem paria dominum Comitem accepisse de prohibita quoque quam praeten­debant, dominus Comes sedis huius deliberationem finalem et expressam la­tam fuisse, prout ex schaeda sibi ex sede data testatur. Et praeterea si causa haec definita non fuisset omnimode ad executionem per sedem exmissa non fuisset. Praeterea in Congregatione publica dominorum regnicolarium huius Regni feria tertia proxima post dominicam Quasi modo in anno Domini 1610. ce­lebrata, facta propositione et querela, quemadmodum Kraliocenses a fidelitate Capituli exorbitassent ac forte haberent ex regnicolis aliquos vel instigatores vel consultores quorum consilio freti talia attentarent. Ideo domini regnicolae in eisdem constitutionibus suis contra tales consultores qui fuissent vel futuri essent salvando tarnen processum legitimum partium hactenus celebratum per modum proscriptionis colonorum eorum dataque licentia Capitularibus per ho­mines suos prosequendi eos per quorumcumque dominorum et nobilium bona. Protectionales etiam pro parte eiusdem Capituli acceptatas ibidem ac defini­tum, ut ubicumque coloni dicti reperiri possent capite una cum rebus eorum eisdem Capitularibus et eorum hominibus dari debere, hinc est quod tarn ex processibus executis, quam ex deliberationibus dominorum regnicolarium con­stet, aperte definitam hanc causam plene et plenarie fuisse, prout dictum est. Litterae remissionales exemtionales testarentur. Ideo dicunt, quod ea de causa calumniae poenam propter suscitationem evadere non possent, quia super prae­tensa prohibita deliberatione finali accepta Capitulares executionem senten­tiae petiti sunt ex eo quod dominus Comes iuxta sedis deliberationem prohi­bitam non deposuisset tunc et addunt Capitulares cum praemissa protestatione ne videantur in hanc ulteriorem vel levatam causam consensisse, declarationis ergo, quod et, hoc dato et non concesso, prohibita plurium personarum ad icapita licentiatarum deponi non debuisset, cuius contrarium Capitu­lares faterentur et deliberation! sedis huius productae omnino assentirent et eidem subscriberent turn adhuc deposita prohibita légitima non fuisset, una depositione propter plures villas seu possessiones in quibus licentiati coloni habitassent et de quibus sese licenciassent. Attendisset autem sedes haec rati­ones Capitularium in deliberatione super prohibita ad capita persolvenda, quod singuli colonorum sese per depositionem singulorum duorum denariorum licentiassent. Item quod contra singulorum colonorum gravamina et excessus quaestio iuditialis in processu fuisset ipseque dominus Comes in singularibus J5 Arhivski vjesnik 225

Next

/
Oldalképek
Tartalom