ARHIVSKI VJESNIK 19-20. (ZAGREB, 1976-1977.)
Strana - 218
Crisiensi existentium habitorum, profugissent sedesque et diverticula ibidem sub tutela et receptatione officialium supradicti Domini Nicolai Comitis a Zrinio praemissorumque nobilium et Magnatum fixissent eosque iidem, nescitur qua ducti consideratione, in protectionem suam recepissent, in grave damnum et praeiudicium ipsorum exponentium valde magnum. Requisiti sumus itaque nominibus et in personis memoratorum exponentium débita cum instantia, ut eis circa praemissa de oportuno remedio provideremus. Cum autem iusta petentibus non sit denegandus assensus, ex eo etiam quod Maiestas regia, Dominus noster Clementissimus, praefatos exponentes in specialem suam tutelam receptos, protectioni et defensioni nostrae per speciales suas literas nobis commiserit concrediditque et demandaret, pro eo vos harum série requirimus et hortamur ac nihilominus authoritate nostra iudiciaria qua fungimur banali vobis committimus et mandamus, quatenus acceptis praesentibus et praemissis sic, ut profertur, stantibus seque habentibus supradictos officiales antefati Nicolai Comitis a Zrinio, signanter vero Egregium Casparum Ztarchai, supremum gubernatorem praedicti castelli Bosiako, annotatosque Matthaeum Brumanum et Hieronymum Fumatich atque alios nobiles et etiam Magnates in praemissis comitatibus Zagrabiensi et Crisiensi commorantes, ab eisdem exponentibus coram clarius specificantes primo quoque tempore adiré insosque, si domi fuerint alioquin per hominem ipsorum in domibus residentiae suae, verbo nostro banali serio adhortare et monere, quatenus, nisi poenam in huiusmodi receptatores profugorum latam incurrere voluerint, universos praelibatos memoratorum exponentium profugos colonos cum cunctis eorundem rebus et suppellectilibus ipsis exponentibus mox et defacto integre restituant et refragantes eadem potestate, qua illos receptaverant, ad redeundum compellant. Et post haec quicquid ad contenta dixerint, fecerint vel responderint, nobis suo modo rescribere modis omnibus debeatis et teneamini. Secus non facturi. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum in arce nostra Jaztrebarzka, feria secunda proxima post Dominicam Palmarum, anno Domini millesimo sexcentesimo decimo. Comes Thoma Erdeody, banus, manu propria. — Pečat. Kaptolski arhiv u Zagrebu, ACA, sv. 24, br. 46. 37. 1610 } travanj 20. Zagreb. Hrvatski sabor zaključuje da Zagrebački kaptol može po svim posjedima u Hrvatskoj hvatati kraljevečke i dumovečke kmetove. Praeterea, quia coloni Kraloczenses et Dumocenses eiusdem capituli Zagrabiensis ab obedientia eiusdem sese subtraxerunt apertamque rebellionem continent, eosdem iidem capitulares persequantur et capiant per totum regnum in quorumcumque dominorum et nobilium bonis reperiri poterint libère et sine impedimento. Deinde cum suae regiae Maiestatis protectionales et plenipotentiales pro parte eiusdem capituli contra eosdem colonos nobis sint exhibitae, omnes domini et nobiles singuli, ubi tales reperiri et capi poterunt, una cum rebus eiusdem capitularibus et hominibus eorum adiumento sint, idem statutum suffragetur omnibus regnicolis in similibus. F. Sišić, Hrvatski saborski spisi V, Zagreb 1918^ 43. 218