ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 24
de iure et de facto quam de altero tarnen servandum unam vel plures audiendum easque mittendum executioni usque ulterius finem et generaliter ad omnia alia et singula in predictis et circa predicta faciendum, quam sibi videbuntur opportuna et quam ipse constituens presens facere posset etsi talia forrent quam mandatum exigèrent speciale quod pro hic posito intelligi voluit. Dans et concedens dicto suo procuratori plenissimam libertatem predictam omnia et singula faciendi et procurandi promittens se firma, rata grataque habiturum quecumque per dictum eius procuratorem in predictis et circa predicta facta et procurata fuerint sub obligatione omnium suorum bonorum presentium et futurorum. Arhiv JAZU IV b 42. Acta Sibenicensia s. XV. Notarska knjiga Karota Vitale, fol 21r. 13. 1458, svibanj 5. Šibenik. Juraj Dalmatinac zastupan od Ivana Petrova kupuje maslinjak u Vodicama. Die 5 mensis maii (1458). Emptio magistri Georgii condam Mathei. Actum Sibenici in cancellaria comunis, presentibus ser Iacobo Naplavich examinatore, ser Petro Modrupetich et ser Iacobo Iadrievich civibus Sibenici testibus. Ibique magister Mattheus Radoglich marangonus de Monte per se et eius heredes dédit, vendidit et tradidit Iohanni Petro de Monte de Venetiis et civi Sibenici presenti et stipulanti, ementi et recipienti nomine magistri Georgii condam Mathei lapicide cognati suo (!) et prothomagistri fabrice ecclesie Sancti Iacobi de Sibenico pro quo promisit de ratihabitione unam terram olivatam ali quibus olivariis gognaiorum duorum et unius quarti vel circa positam ad Vodicias prope vineam cuiusdam Radoii iuxta vineam cuiusdam Ray, iuxta vineam ipsius magistri Georgii et prope montem ad habendum, tenendum, possidendum et quicquid dicto magistro Georgio et eius heredibus de dicta terra salvo iure teratici deinceps placuerit faciendum cum omnibus iuribus, actionibus, pertinentiis, usibus, requisitionibus, accessibus et egressibus suis usque in viam publicam pretio librarum viginti parvorum, quod pretium dictus emptor constituens se loco et nomine dicti magistri Georgii dictam terram possidere donee eius corporalem possessionem acceperit promisit per se et eius heredes dicto Iohanni Petro ut suprascriptus dictam terram salvo iure dicti teratici ab omni persona et universitate sibi legitime defendere et guarentare et omnia ac singula suprascripta firma habere et observare sub pena quarti pluris dicti pretii et refectione damnorum expensarum et interesse litis et executionis suprascriptis tarnen firmis manentibus dicto nomine solvere promisit ad omnem requisitionem suprascripti venditoris. Dopisano: Die 4 mensis iunii 1458. Indictione I-a. Actum in plathea Sibenici, presentibus ser Simone Gliubich examinatore, ser Stefano Tavelich et ser Paulo Nugoevich testibus. Ibique ultrascriptus magister Matthaeus constitutus fuit et confessus se habuisse et récépissé ab ultrascripto magistro Georgio ultrascriptas libras viginti parvorum quarum interesse etc. fecit Iohanni Petro a Monte cognato ipsius magistri Georgii et illius nomine stipulanti finem, quietationem et pactum ad ulterius non petendo dictam pecuniam promittens, etc. sub pena quarti suprascriptis tarnen firmis manentibus. Arhiv JAZU, IV b 42, fol. 56r. 24