ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 227

[1492] 685. Frater Jacobus de Ragusio 178 habet licentiam visitandi Domini se­pulcrum, interveniente tamen dispensatane apostolica. Die 25 aprilis. 686. Frater Marcus de Ragusio dispensatur ad sacerdotium, quia trasacto 22 anno etc. Die 4 maii. 687. Mandatur priori Segne sub pena transgressoribus precepti debita, quod debeant dare fratri Dominico de Segna ducatos quatuor omni anno, usquequo cursum sui studii compleverit. Die 10 maii. 688. Frater Johannes de Jadra 179 conventus Jadrensis potest manere cum monacis ad legendum etc. et tempore Quadragesime ire ad predicandum, elemosinas sibi datas retinere et egentibus parentibus dare absque solucione aliqua et contradictione aliquorum. Et potest absolvi a pecatis etc. Die 15 maii, Veneciis. 689. Frater Georgius de Sibinico, bachallarius, absolvitur a<b) officio provincialatus et instituitur vicarius Provincie magister Lucas Spatharius. Die 14 maii, Venetiis. 690. Frater Marcus de Ragusio assignatur Neapolis in conventualem tan­tum. Die 18 maii, Venetiis. 691. Precipitur priori conventus Sancti Dominici de Ragusio sub exeomu­nicationis pena etc., quod solvat provinciali suas contributiones integre secu­ndum taxam antiquam vel cum eo componat. Similiter alios conventus huic precepto subicio, qui non solverunt. Presidentibus vero novorum conventuum pariter ut supra mandatur, ut contributiones solvant, precipue conventus Sancte Crucis de Bua de Tragurio, Sancti Petri Martiris Civitatis Veteris Lesine, Brachiensis, Curzulensis. 692. Frater Georgius Aleggreti de Jadra 180 potest legare tarn in vita quam in morte medietatem omnium bonorum suorum in ordine, solutis primi debitis et expensis funeralium. Die eodem, Venetiis. 693. Frater Nicolaus de Durachio fit prior Durachii auctoritate reveren­dissimi (magistri generalis) eo quia tempus electionis fuit devoluta ad reve­rendissimum aut ad provincialem. Et exortatus a provinciali fecit prefatum in priorem. Die eodem, Venetiis. 694. Frater Martinus de Sibinico absolvitur a prioratu conventus Tra­gurini et fit vicarius conventus et electionis frater Bartholomeus de Tragurio. Die 26 maii, Venetiis. [f. 275v] 695. Frater Marinus de Spaleto et frater Lucas de Jadra fiunt visitatores ac iudices ad videndum ratiocinia conventuum Tragurii cum auctoritate plenaria etc. et complendi eum ad satisfactionem in quibus conventus illos defraudavit. Die eodem. 696. Frater Lucas de Jadra habet comissionem gubernandi monasterium Sancti Demetrii de Jadra et eximitur a potestate provincialis illius gubernatio. Die eodem. 697. Mandatur presidenti conventus Farensis, ut Simoni quondam Antonu de Lesina habitum tertii ordinis de penitentia tribuant et assignatur in loco nuper reeepto Sancte Marie de Torcula commendaturque locus ille fratri 17» vjerojatno Jacobus Nicolai Scirich de Ragusio. Usp. regeste 266, 314. 179 Johannes Corona de Jadra. Usp. regeste 567, 586, 616, 641, 642, 725, 821, 845, 874, 875, 876, 885, 886, 919, 927, 950, 956, 964, 987, 988, 993, 996, 998. IM Treba biti: Georgius Allegretti de Sibenico. Usp. bilj. 100. 227

Next

/
Oldalképek
Tartalom