ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 207

recessisse a dicto conventu et comitatu; qui, si noluerint obedire, sint ipso facto excomunicati et carceribus mancipari possunt. In contrarium etc. Datum Rome, ut supra. 475. Frater Thomas de Ottoth conventus Zagrabiensis fuit assignatus in conventu supradicto et hortatur provincialis et eum inde non removeat. Et potest elemosinas petere et retinere pro suis necessitatibus et bis plenarie confiteri et visitare sanctorum limina apostolorum. etc. Datum Rome, 8 decembris 1481. 476. Frater Antonius de Czasma potest pro libris emendis gratia predi­cando elemosinas recipere et ab amicis petere et illis libris uti tempore vite sue, salva proprietate conventui. Et nemo inferior etc. Datum Rome, 8 decembris 1481. 477. Conventus Sancti Nicolai de Segnia propter eius paupertatem fuit alleviatus a solutione contributionum ita quod unde primo solvebat ducatos quatuor, nunc non nisi duos. Et mandatur sub pena exeomunicationis late sententie provinciali et cuicumque presidenti, quod nullo modo cogat ad solu­tionem dictum conventum, etiam si quos duos ducatos distribuat solvendos per alios conventus fertiliores, ne provincia suis defraudetur contributionibus. Et talis distributio seu gravamen dictorum ducatorum fuit commissa vicario Provincie et provnciali, qui pro tempore erit. Et mandatur illis conventibus, quibus hoc honus (!) fuerit impositum, ut simpliciter obediant. Datum Rome, in contrarium etc., die 17 decembris 1481. [1 208v] 478. Fratri Jacobo de Jadra mandatur sub pena exeomunicationis late sententie, quatenus, si ita est, quod infra tres dies a notitia presentium debeat restituisse magistro Donato ducatos quinque, quos dicit se eidem mutuasse. Alias etc. In contrarium etc. Datum Rome, 17 decembris 1481. [1482] 479. Magistro Joachino de Venetiis, provinciali Provincie Sancti Dominici, fuit facta commissio exigendi ducatos 30 nomine magistri Barnabe olim procuratoris ordinis, quos ducatos dictus magister Barnabas dicit se debere recipere a dicto magistro Petro Cantiano, qui sic se obligavit tempore sui provincialatus et in hoc potest reverendissimus magister committere predicto magistro Joachino suas vices etiam cum invocatione auxilii brachii secularis. Et si dictus magister Petrus diceret non se recepisse a provincia, datur facultas dicto magistro Joachino cum censuris etc. a dieta provincia vel con­ventibus, quos ipse magister Petrus nominaverit, exigendi multam, tamen dictos ducatos 30, ut prefertur, omnino recipiat a dicto magistro Petro etc. In contrarium etc. Datum Rome, die 2 mensis ianuarii 1482. 480. Prioribus, videlicet conventus Bichagensis et conventus Modrusiensis facta fuit commissio super iniuriis illatis domino Donato, episcopo Trybuni­ensi et Mercanensi, tunc in capitulo generali 144 diete Provincie a fratre Vito de Ragusio, priore conventus Segniensis, et possint eum a dicto officio ab­solvere et omnia alia facere, que reverendissimus (magister generalis) potest pro administratione iustitie. Datum Rome, 26 ianuarii 1482, 481. Frater Albertus de Ragusio, prior conventus Bichagensis, propter bona multa que fecit in dicto conventu et gratiam quam habet cum civibus, fuit factus filius dicti conventus et confirmatus in officio prioratus nec w Treba biti: provinciali. 207

Next

/
Oldalképek
Tartalom