ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 194
debitis a provincia et precipitur priori conventus, quod singulis annis solvat contributionem conventus Ragusini. 20 maii. 332. Soror Dominica de Ragusio remanere potest extra monasterium, sicut antea fuit, et confiteri fratribus ordinis etc. 20 maii. 333. Priori conventus Segniensis precipitur sub pena excomunicationis late sententie, quod infra 30 dies satisfaciat fratri Paulo de Ragusio de libris 23 et solidis 16 illius monete et reddat magistro Donato res suas. 20 maii. 334. Frater Gregorius de Ragusio fuit assignatus in conventu Ragusino. 20 maii. 335. Magister Donatus de Ragusio assignatur cum suo socio fratre Paulo in conventu Ragusino et fit iubilarius et potest bis in anno plenarie confiteri. 20 maii. 336. Frater Johannes de Ragusio propter infirmitatem potest stare extra ordinem. 20 maii. 337. Magister Donatus potest recipere legatum domini Nicolai de Georgio 108 et Stephani, eius filii, et super hiis pacisci et facere omnia oportuna. 20 maii. 338. Frater Sebastianus de Ragusio 109 habuit dispensationem ad sacerdotium in 22 anno completo. Datum 20 maii. 339. Frater Franciscus de Catharo fuit factus vicarius super conventibus Sancti Dominici de Ragusio et Sancte Crucis de Gravosio et super monasterio Sancte Marie de Angelis cum pienissima potestate absolvendi omnem alium vicarium. Et potest mutare fratres. Non obstantibus etc. 21 maii. 340. Frater Christoforus de Ragusio, conventus Gravosini, habet licentiam revertendi ad Urbem pro quondam voto. Datum Perusii, 22 maii. 341. Frater Tadeus Michaelis de Ragusio habuit remissionem pecatorum et fuit plenarie restitutus ad vocem et gratias ordinis, si privatus quomodolibet detenetur. Datum Perusii, 22 maii. 342. Frater Matheus Nicolai de Bonia (!) de Ragusio potest tenere elemosinas pro intuitu persone sue. Nullis obstantibus. 25 maii. 343. Frater Georgius de Jadra potest ire et cantare missam in conventu Jadrensi et recipere elemosinas sine cuiusque molestia. 25 maii. 344. Frater Adam de Ragusio, conversus, suit assignatus in conventu Chiensi, provincie Grecie. 110 Datum Rome, 15 iulii. Dispensati ad sacerdotium in 22 anno completo 345. Die 4 iunii 1474 frater Matheus Johannis de Jadra fuit dispensatus, ut in 22 anno completo possit ad sacerdotium promoveri. [f. 244r] 346. Frater Paulus de Ragusio 111 fuit dispensatus ad sacerdotium in anno 22 completo. 347. Frater Matheus de Ragusio 112 habuit dispensationem ad sacerdotium in 22 anno completo. 30 iunii <1474> [f. 244v] 348. Frater Hieronymus 113 de conventu Sancti Dominici de Ragusio habuit dispensationem sacerdotii in 22 anno completo. Bononiae, 6 septembris. 10 » Nicolaus de Georgio, otac Donata de Georgio (Đurđevića). Usp. Cerva S., Iconotheca, str. 90. 109 V. HAD, Distr. test. 30, f. 276r. 110 Otok Chios u Egejskom moru. i" Vjerojatno Paulus Milissich de Ragusio. Usp. bilj. 50. m Matthaeus Nicolai de Bona de Ragusio. Usp. bilj. 61. in vjerojatno Hieronymus de Naie de Ragusio: HAD, ibid. 22, f. 209r; 23, f. 247r. 194