ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 182

199. Frater Hieronymus senior et frater Christophorus de Ragusio fuerunt assignati in conventu Sancte Crucis de Tragurio; et precipitur eis, quod infra sex dies a notitia presentium arripiant iter. Datum Rome, 8 iulii. 200. Frater Raphael de Ragusio fuit assignatus in conventu Sancti Marci de Lesina et precipitur ei, quod infra sex dies a notitia presentium arripiat iter. Datum Rome, 8 iulii. 201. Magister Cherubinus de Fabriano fuit factus visitator conventus Gravosini cum plenitudine potestatis, etiam absolvendi priorem. Et mandatur omnibus, quod sibi obediant tamquam reverendissimo magistro. Et rogatur dominium Ragusinum, quod dicto vicario prebeat favorem. Datum Rome, 13 iulii. [f. 212v] 202. Magister Thomas de Ragusio habuit licentiam exigendi bona materna vel alia quecumque ad eum spectantia, et ea vendendi et ipsis utendi et de ipsis disponendi libere prout vult, quia a parentibus et consanguineis suis processerunt; et potest agere in iudicio et omnia facere oportuna. Nullus inferior molestet. Datum Rome, 15 maii. 203. Rectoribus et dominio rogatorum civitatis Ragusine scribitur, quod benigne suscipiant magistrum Cherubinum de Fabriano, qui ad eos in predica­torem mittitur, et quod ei prebeant auxilium etiam cum favore brachii secu­laris. Et insuper, quod magistrum Thomam, qui factus est vicarius ibidem, gratiose recipiant et ei foveant etiam cum auxilio brachii secularis. Datum Rome, die 15 iulii. Qui magister Cherubinus etiam declaratur missus in visita­torem conventus Gravosini. 204. Dominis iudicibus, consulibus ac dominio rogatorum civitatis Ragusii scribitur rogando, quod non prebeant impedimenta, quin fratres, quibus bona deferuntur ex successione, ex testamento vel ab intestato, ea consequi et exigere valeant, sed potius favorem prestent. Datum Rome 15 iulii. 205. Frater Tadeus Michaelis de Ragusio fuit assignatus in studentem theologie pro rata provincie in conventu Patavino Sancti Dominici cum gra­tiis consuetis. Datum Rome, 13 iulii. 206. Magistro Thome de Ragusio, vicario quorumdam conventuum refor­matorum in Dalmatia, data est licentia assumendi sex fratres undecumque advenientes, dummodo non sint fugitivi neque penitentiati et in penam alibi assignati; et potest eos assignare in conventibus suis sine inferioris molestia. Datum Rome, die 15 iulii. 207. Frater Hieronymus Nicolai de Ragusio fuit assignatus in conventu, Sancte Rite de Panhormo, 86 qui ibi habet germanum in studentatu. Datum Rome, 15 iulii. 208. Frater Paulus Mathei de Tragurio fuit assignatus in conventu Sancti Marci de Lesina. Datum Rome, 9 augusti. 209. Frater Georgius Scilovich de conventu Sibenicensi fuit confirmatus et assignatus in suo conventu, a quo non potest amoveri sine licentia reve­rendissimi (magistri) ab aliquo inferiori; et potest pro suis negociis et pro iustis causis exire provinciam Dalmatie et ire ad alias provincias sine licentia obtenta, tarnen petita et humiliter postulata. Nullus inferior. Datum, Rome, 4 septembris. 210. Frater Georgius Allegretti de Sibenico habuit licentiam predicandi per Dalmatiam et etiam extra, et assumendi socium voluntarium, cuius curam 86 Palermo na Siciliji. 182

Next

/
Oldalképek
Tartalom