ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 179

170. Magister Donatus de Ragusio, provincialis Dalmatie, qui alias fuerat institutus vicarius generalis super conventus reformatos Sancte Crucis de Tragurio sive de Bua, Sancti Marci de Lesina et Sancti Nicolai de Catharo fuit confirmatus in vicariatu et denuo institutus cum potestate corrigendi fratres, priores absolvendi et confirmandi et omnia faciendi in capite et in membris, in spiritualibus et temporalibus, que potest facere reverendissimus magister. Et fuit absolutus omnis alius vicarius, et maxime magister Thomas de Ragusio, qui paulo ante dicitur institutus vicarius generalis aliquorum conventuum et inter ceteros dicti conventus de Catharo. Et insuper datur sibi in speciali auctoritas recipiendi ad habitum tertii ordinis et habendi curam hominum et mulierum dicti habitus. Et mandatur omnibus, quod obediant. Nullus inferior molestet. Nullis obstantibus in contrarium. Datum Rome, die 6 aprilis. [f. 21 lr] 171. Frater Johannes de Ragusio fuit translatus de suo conventu Sancti Dominici de Ragusio ad conventum Spalatensem et ibi factus filius nativus, si prior et patres consenserint. Datum Rome, 6 aprilis. 172. Frater Hieronymus de Ragusio conventus Sancte Crucis de Gra­vosio habuit licentiam confitendi quatuor in anno cum plena auctoritate reverendissimi magistri, dummodo non sit proclinior ad peccandum. Datum ut supra. 173. Frater Johannes de Ragusio habuit similem licentiam. Datum ut supra. 174. Omnibus presidentibus, etiam convetuum reformatorum, Provincie Dalmatie precipitur sub pena excomunicationis late sententie, quod de cetero non faciant sibi compatres aut conmatres; et presidentibus, et maxime pro­vinciali, precipitur quod predicta faciant per provinciam intimari et a fra­tribus observari. Datum Rome, 7 aprilis. 175. Fratribus conventus Sancte Crucis de Tragurio datur licentia, quod possint pro sua commoditate edificare cellam et habitationem in conventu Sancti Dominici de Tragurio in eo loco, quem eis prior cum patrum Consilio assignaverit. Et mandatur priori et patribus, quod deputent eis aliquem locum. Nullus inferior impediat. Datum Rome, 8 aprilis. 176. Priori et fratribus conventus Sancti Marci de Lesina scribitur qua­liter concessio apothece sive magazini iuxta eorum ecclesiam factam domino Johanni et Nicoiao de Fumatis per fratres dicti conventus et postea subre­ptitia confirmata per magistrum, ut patet supra 208, 77 non tenet, quia concessio fuit facta sine auctoritate superioris, et confirmatio fuit subreptitie impetra­ta, ideo revocatur, maxime quia ibi possunt stare mulieres impudice et hoc cederet in damnum et dedecus conventus. Et mandatur fratribus, quod non permittant ibi edificari, nisi aliud obstet, propter quod dicta concessio et confirmatio merito teneat. Nullus inferior predicta mutet. Datum Rome, 8 aprilis. 177. Magister Donatus de Ragusio, provincialis, fuit institutus vicarius super conventu Sancte Crucis de Gravosio cum plenitudine potestatis etiam absolvendi et confirmandi priorem. Et fuit revocatus omnis alius vicarius, presertim quia paulo ante ex falsis, ut dicitur, Uteris magister Thomas fuerat institutus vicarius super dicto conventu et aliis conventibus ad petitionem, ut dicebatur, fratrum dicti conventus, qui tamen hoc non petierunt, ut nunc patuit per eorum literas. Datum Rome, 9 aprilis. " V. regest 108. 179

Next

/
Oldalképek
Tartalom