ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 175

Bononiam nuper ad magistrum reverendissimum pro negociis ipsius conven­tus, quarum taxatio est comissa fratri Bartholomeo de Bergamo, vicario Dalmatie, et nisi solverint infra octo dies a notitia presentium, precipitur ipsi fratri Bartholomeo, quod cogat eos ad solvendum preceptis et censuris oportunis. Bononie, 6 septembris 1474. [f. 209v] 132. Frater Albertus de conventu Sancte Crucis de Ragusio fuit assigna­tus in dicto suo conventu cum precepto quod vadat ad dictum conventum. Bononie, 6 septembris. 133. Frater Martinus de conventu Sancti Dominici de Ragusio habuit licentiam constituendi procuratorem ad recipienda iura et bona paterna, ma­terna et alia quelibet, qui valeat in iudicio comparere, de quibus bonis possit frater Martinus pacisci, transigere etc. Bononie, 6 septembris. 134. Provinciali et omnibus presidentibus et fratribus Dalmatie, etiam conventuum reformatorum, fuit factum preceptum, quod puniant omnes, qui ausi sunt diffamare ordinem et fratres et revelare facta ordinis extra ordinem, secundum sententiam constitutionum et acta capitulorum genera­lium; eos autem, qui aliquid impetraverunt contra libertatem et honorem ordinis, compellent infra triduum recedere a dominio Ragusino et ire ad reverendissimum magistrum; qui si non veniant, lata est sententia excomu­nicationis contra eos, a qua non possit absolvi, nisi a reverendissimo magistro. Venetiis, die 25 septembris. 135. Frater Raphael de Ragusio 68 fuit assignatus in conventu Sancte Cru­cis de Ragusio cum precepto, quod statim vadat ad dictum conventum. Vene­tiis, 25 septembris. 136. Frater Nicolaus de Stagno de Ragusio fuit assignatus in eodem conventu cum eodem precepto. Ubi supra. 137. Frater Bartholomeus de Alcano Bergomensis denuo habuit preceptum quod vadat ad conventus reformatos Provincie Dalmatie, quorum est institu­tus vicarius iam diu et arripiat iter infra biduum, et habet potestatem plenissimam etiam absolvendi et confirmandi priores et faciendi congregatio­nem et ordinandi, que videat oportuna. Et fuerunt revocati omnes vicarii et alii officiales, et maxime magister Seraphinus et magister Thomas. Et fuerunt revocate omnes grafie et litere cuicumque concesse; et quod possit omnes litteras et gratias suspendere, revocare, interpretari prout voluerit et in summa facere omnia, que possit reverendissimus magister, etiam si mandatum exige­rent speciale. Et in casu, quo dictus frater Bartholemeus non possit ire infirmi­tatis vel alia causa, commissa est omnis eius authoritas prius et alia concessa fratri Christoforo de Ragusio, qui in eius locum positus fuit. Et quod nullus inferior molestet. Nullis obstantibus. Qui frater Christoforus etiam habuit preceptum quod acceptet dictum officium visitandi et vicariatus. Datum Venetiis die 27 septembris. 138. Vicario et cuicumque presidenti seu presidentibus conventuum Sancti Dominici et Sancte Crucis de Ragusio fuit factum preceptum sub penis exco­municati onis, quod infra 15 dies solvant et solvi faciant fratri Angelo de Ragusio omnes expensas, quas fecit in eundo Aquilam et tunc Bononiam ac iterum ex Venetiis Aquilam et inde Ragusium pro negociis dictorum conventu­um. Ubi supra. « O njemu v. HAD, Distr. test. 16, £. 219v; 18, f. 52v; 30, f. 208r. 175

Next

/
Oldalképek
Tartalom