ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 173

gravioris culpe et aliis penis, si quas incurrissent per sententiam iudicum ad hoc deputatorum. Et fuerunt assignati in conventu Ragusino. 27 iunii. 112. Magister Seraphinus de Ragusio habuit licentiam ire ad provinciam Ungarie cum libris et rebus suis et uno socio sibi grato ad legendum et predicandum et alia opera laudabilia exercendi. 29. iunii. Nullus inferior molestet. 113. Fratri Bartholomeo de Alzano, vicario conventuum reformatorum in Dalmatia, fuit comissa plenaria auctoritas absolvendi ab omnibus sententiis et penis omnes fratres qui essent aliqua pena vel sententia irretiti et potest cum eis libere in omnibus dispensare sicut magister ordinis. 29 iunii. 114. Vicariis et presidentibus omnibus conventuum reformatorum in Dalmatia fuit factum preceptum, quod non retineant in conventibus suis fratres vite communis, salvo iure hospitalitatis pro duobus aut tribus diebus, sed expellant omnes, qui se moribus in vita ipsorum non conformant. 21 iulii. 115. Magister Thomas de Ragusio habuit licentiam ire in Hungariam et quocumque voluerit, et predicare, confessiones audire, elemosinas et bona recipere, socium assumere et mutare, super quem habet auctoritatem priorum conventualium. Nullus inferior. 20 iulii. 116. Magister Thomas prefatus fuit assignatus in regentem conventus Paduani, si magister Franciscus de Neritono consenserit, alias non. 2 iulii. 117. Magister Seraphinus de Ragusio ad instantiam regis Ferdinandi 59 et dominorum cardinalium et aliorum et ex iustis causis fuit factus vicarius conventuum reformatorum Dalmatie, ita tamen quod nullum preiudicium fiat vicariatui fratris Bartholomei de Bergomo. Si autem magister Seraphinus non acceptaret dictum officium vel resignaret, tunc factus est vicarius magister Thomas de Ragusio loco sui. Nullus inferior impediat. Nullis obstantibus. 21 iulii. 118. Magister Thomas de Ragusio habuit licentiam exigendi a fratre Augustino de Tragurio 80 ducatos XV sibi debitis pro contributionibus pro­vincialis Dalmatie, qui eidem magistro Thome tenebatur in dieta summa. Et fuit revocata sententia iudicum capituli Romani circa hoc. 20 iulii. [f. 209r] 119. Frater Matheus 81 et frater Lucas de Ragusio 82 habuerunt confirmati­onem concessionis camerarum et domus eis alias concessarum per magistrum Seraphinum, vicarium tunc generalem congregationis Dalmatie, et per magis­trum Thomam, priorem Ragusinum, removendo omnem aliam concessionem etiam per me factam. Ista autem concessionis confirmatio duret usque ad magisterium predictorum. 21 iulii. 120. Magister Thomas de Ragusio fuit institutus vicarius conventus Ra­gusini super caput et membra, ita tamen quod sit sub vicario generali con­ventuum reformatorum Dalmatie, a quo tamen non potest absolvi nec ab alio inferiori. 21 iulii. * Ferdinand I, kralj Napulja, «o Različit od onoga u bilj. 27. « Matthaeus Nicolai de Bona de Ragusio: Cerva S.., Iconotheca, str. 96—8; Kra­sić S., ibid. str. 61, 77, 120, 137—8, 181—3; Archivum Secretum Vaticanum, Registra suppli­cum 799, ff. 67v—68r; 934, f. 112v; HAD, Litterae et Commissiones Levantis 17, ff. 9v—lOr, 16v, 95v, 96r; Acta Consilii Rogatorum 26, ff. 263v—264v, 287r; 27, ff. 131r, 153v; 28, f. 18r. Usp. regeste br. 151, 188, 193, 233, 299, 347 , 428, 445, 488, 497, 528, 529, 640, 845, 859, 910, 911. a Lucas Junii de Martinussio (de Martinis) de Ragusio: Cerva S., Iconotheca, str. 101—4- Krasić S., ibid. Str. 77, 78, 89, 120—122, 148, 181, 184—7; MOPH Vili, 347, 366; HAD, DiStr. test. 19, ff. 77V, 170V, 175r, 194r, 205v; 20, ff. 13v, 39v, 45r, 109v, 143r; 22, ff. 26V, 64v, 86r, 11 v, 228r, 318r; 23, ff. 2r, 40v, 46r, 174r. 173

Next

/
Oldalképek
Tartalom