ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 145

colonorum ventilatae, in sedem hanc nostram per viam appellationis deductae et quidem in anno Domini 1608. tertia iunii inchoatae constititque nobis ex processibus per ambas partes perductis colonos praefatos non quaerere nec quesivisse permansionem in aliquibus libertatibus et bonis dictae Ecclesiae Zagrabiensis, sed simpliciter iuxta articulum licentiationis ad bona Domini comitis Nicolai a Zrinio Bosiako nuncupata ursisse discessum. Qua causa et appellatione coram nobis producta nos eosdem colonos iuxta articulum com­munem legitime se licentiasse et ad bona dicti comitis discedendi, quo ipsimet coloni discedere concupivissent iuridicam obtinuisse licentiam adiudicavimus et solutis prioribus dominis omnibus debitis et excessibus negligentiisque iuxta publica statuta articulorum pronunctiavimus (!). Et ideo, quodnam qualeve gravamen ipsi coloni a Capitulo in libertatibus quibus per licentiati­onem renunciassent, etiamsi quas habuissent sentirent non animadvertimus, cum et ipsi Capitulares licentiam abeundi, modo quo supra non negassent eisdem colonis. Et haec sunt, quae Maiestati Vestrae pro informatione querelarum per praescriptos colonos coram Maiestate Vestra factorum rescribere habuimus. Deus optimus maximus Vestram Sacratissimam Maiestatam qua diutissime regnantem conservet et prosperet. Datur in civitate Vestrae Maiestatis Regia Monthsgraecensi Zagrabiensi ex sede nostra iuditiaria comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis feria tertia proxima post festum beati Matthaei apostoli et evangelistae. A. D. 1609. Eiusdem Maiestatis vestrae Fideles subditi vicebanus et cornea, vicecomites, iudices nobilium ceterique iurati, assessores sedis iudiciariae praedictorum comitatuum. Ioannes Samsinoczi, notarius comitatuum, manu propria. Kaptolski arhiv u Zagrebu, ACA, sv. 24, br. 46, prijepis. 19. 1609, rujan. Zagreb. Zagrebački kaptol obavještava kralja Matiju II o karakteru povlastica kra­ljevečkih i dumovečkih seljaka i o tom da nakon podmirenja svih obveza ti seljaci mogu odseliti na posjede grofa Nikole Zrinskog. Sacratissima, etc. Fidelium servitiorum et orationum devotarum, etc. Accepimus Maiestatis Vestrae benignas humiliter litteras, quibus qualiter subditi Ecclesiae nostrae Kralioczenses et Dumovczenses contra nos Maiestati Vestrae de laesis eorum libertatibus et consuetudinibus conquesti fuerint insinuat, ac ut eos ad ulteriorem usque Maiestatis Vestrae deliberationem quietos sine iniuriis conservemus clementer demandat. Necessarium itaque duximus Maiestatem Vestram prout Veritas esset eodem in negocio, conscien­tiose informare. Coloni praescripti nullas unquam libertates et immunitates ab alio quam ab Ecclesia hac nostra habuisse manifestum est, cum alias comuni rusticorum lege tenerentur. Ipsi tarnen enutriti in exemptione et sup­portatane onerum liberiores, recalcitrare dominis suis terrestribus et bene­factoribus ceperunt, liberi omnino ab omni rusticitate esse cupientes. Dumque JO Arhivski vjesnik 145

Next

/
Oldalképek
Tartalom