ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 135

tarnen earn rexlaxasset. Tertius testis Ambrosius Gudechych, annorum quin­quaginta, colonus licentiatus, adiuratus, examinatus, fassus et attestatus est scitu ut secundus testis. Deliberatum est ex quo Actor concordiam testimonio probavit, ideo actio cadit et nulla calumnia. Dominus In causam attractus petit actores convinci in poena calumniae, quia causam per concordiam so­pitane movissent. In causam attracti dicunt ut supra, nec posse ultra delibe­rationem petere. Idem est iudicium ut supra Actor protestatur super deli­beratione et appellatione. Ad septimam querelam: Dominus actor ad querelam contra Emericum Pavlekowych respondet et dicit, quod non teneretur quicquam respondere, donec personaliter dominus Matthias Siffranych com­pareat, quia praesente ipso verba iniuriosa praetensa in querela contigissent. Non tenet, quia non dominus Siffranych sed Capitulum agit. Procurator domini Actoris ad actionem respondet, quod cum in tempore praenotato, idem dominus Syffranych condicto Emerico Pavlekowych collocutus fuisset priva­tim, dixissetque ipsi: putabam te quoque inter alios licentiationi renunciasse, tu tarnen fidem tuam conspuisses. Colonus ad haec respondisset dominum S'ffrunych libertates suas violasse et ob id nihil peccasset. In causam attracti dicunt, dato et non concesso, etsi colono dominus aliquid dicerit, non deberet recompensare iniuriam contra dominum, nihilominus tarnen cum no (!) sit in questione actorea hac in parte dominus Siffrunych nec contra eundem tantum pecasse dicitur (?), sed contra dominium, ideo penes suam negativam et acquisitionem nostram iuret. Actor dicit quod colonus nullo iuramento aggravari posset, postquam libertates suas ab antiquo observatas domini In causam attracti violassent, quas coloni sufficienter comprobassent. In causam atracti prottestantur super confessione quod ideo dixisset, quod contra eum praemissum est, quod putaret laesum suum esse Privilegium, quod etsi fieret per unam personam aliquam communitati seu dominio iniuriam inferri. Actor iterum dicit quod si verba ut praefertur per colonos contigissent, verba pro verbis reciproce facta fuissent, quae quidem verba, quod coram eodem Syffranych dixisset super eo iurare paratus esset. Delibe­ratum est quod colonus tertiusmet sibi similibus purget se, quod dieta illata vertn. in actione proposita dominis Capitulo non dixisset, si iurabit, absolve­tur. sin minus convincetur in emenda linguae, vivo scilicet suo homagio, in duabus nostris iudiciariae, in tertia vero partibus dominis laesis solvenda. Actor protestatur super deliberatione et appellatione. Ad octavam querelam: Dominus Actor ad querelam contra Georgium Preznecz ratione Michaelis Hirianych respondet nuod cum de praemissa licentiatione consilium coloni ipsi hvviss^nt, d'etes Michael Hyrianych primus pecuniam ostiatim abmulando exigisset, iudici nobilium in signum licentiationis assignando, quando inter ipsos Ha conclusum fuit, quodsi quispiam eorum renuntiaret licentiationi extunc pro infideli et fidefraggo habeatur et dum licentiatio tandem subse­cuta fuisset, idem colonus non habito conclusionis huiusmodi et obligaminis vinculo licentiatione contra fidem datam renunciavit, quod cum aliis licentia­tionem prosequentibus innotuisset, aegre idipsum ferentes eum fidefragum nominaverant ut supra, ideo merito ipsum hoc modo appellassent, sed et ille vice versa eidem Georgio Preznecz tantundem dixisset et sic verba pro verbis contigissent, neque ob id convinci deberet. In causam attracti dicunt etiam vigore Articuli licere colono licentiate etiam pactis intervenientibus remanere nec per hoc fidefragum dici posse, quod autem vice versa Georgius Preznecz talem nominasset negat simpliciter, sed petit iudicium tanquam 135

Next

/
Oldalképek
Tartalom