ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 128

Matthiam patrem graviter verberibus idem excepeerunt, quos etiam petunt domini In causam attracti per suprascriptum procuratorem in homagio mortuo et in potentia convinci, super quibus omnibus iudicialiter deliberari petunt. Procurator domini Actoris petit perlegi actiones ipsorum In causam attractorum singilatim contra colonos errectas et potissimum contra Lucam et Iacobum Ztublych. Domini In causam attracti dicunt non posse agere contra hos colonos ante revisionem appellationis, num pars per unam partem, pars vero per alteram est appellata. Actor dicit quod esset appellata in omnibus colonis, nisi ratione Lucae Ztublych, de aliis vero colonis ad actiones dominorum In causam attractorum licet domino actori disputare. Et dicit quod respondit pro aliis omnibus tredecim praenominatis, quod domini In causam attracti labores praetensos omissos ita via minime a colonis postulare possent, quia nullum tempus talium laborum in ipsorum postulatione esset specificatum, a quo ipso tempore quosque certus numerus praetensorum laboratorum posset computar! neque eos ab id solvere quod de necesse poni debuisset, iuxta Decretum partis secundae tituli 26, quia etiam iudex cum iurato per omissionem temporis, omissorum laboratorum congruens iudicium facere posset. Deinde si quid per colonos forte ante editionem articuli de poenis patratum fuisset, non ligarentur poena moderna, sed ilia qua usi sunt ante editionem articuli, quae fuit exigua, neque eos ab id solvere tenerentur et petunt primam perlegi actionem contra Iacobum Ztublicz. In causam attracti dicunt actiones eorum modernas principium iam pridem habuisse cum dominus iudex in facie bonorum ubi licentiatio facta fuisset termino praefixo, iudicium f ecisset exindeque subsecutam in certa parte appellationis cessionem ad quam idem iudex in termino competenti iudicium administrasset, quidem sed per viam appellationis in sedem comitatus transmisisset, ex qua sede eadem causa haec nempe praesens remissa esset, una cum processu hactenus habito. Quare continuationem hanc esse causae totius et processus primitus inchoati in quo omnes termini tarn videlicet dies licentiationis, quam cessionis et remissionis essent specificati. Unde perfacile colligi possunt defectus laborum et insuper unicuique colono additum esse quot diebus a die licen­tiationis usque in diem hesternum contumaciter neglexissent, quod vero ad vecturam primi coloni attinet, eae allegationes essent in appellatione. Articu­lus autem quern dicunt de birsagiis esse editum, pro quo tempore serviat id cum necesse fuerit, producto in specie articulo liquidabunt, lata sententia; proinde bene esse specificatum, tempus a tempore in tempus, quod ex processu priori conumerari debet et absque eo ipsos In causam attractos saepenumero in hac sede paullo ante dum procurator domini Actoris dies negligentiae multos miraretur specifice declarasse a die licentiationis, hoc est 3. iunii anni proxime praeteriti in diem cessionis appellationis, hoc est decima quinta diei septembris anni eiusdem et a die remissionis appellationis sedis comita­tuum, hoc est undecima maii praesentis anni in hesternum usque diem speci­ficasse sufficienter et haec omnia absque processu priori verbauter proposita fuisse, quae stante sede nulla interpellata deliberatione etsi defectus esset meliorari posset. Actor iterum dicit quod domini In causam attracti post suas errectas actiones contra ipsos colonos nihil actionibus ipsis addere pos­sent de quarum condescensione egissent et disputassent de tempore laborum omissorum omisso. Neque possent domini In causam attracti se referre ad priorem processum, investiganda temporis praenotati causa, quia novas acti­128

Next

/
Oldalképek
Tartalom