ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 126

Actorem productorum deliberavimus sufficienter ipsum dominum Actorem comprobasse dictos colonos ipsis laboribus et vecturis ipsis dominis In causam attractis obligates non fuisse neque esse. Verum quia procurator domini Actoris neri proprio ore est confessus dictos dominos In causam attractos ante viginti circiter annos compulisse violenter colonos ad praestationem vecturarum et aliorum laborum. Ideo in usu earum vecturarum et laborum hactenus continuato coloni ipsi praescripserunt, quam praescriptionem testes etiam per dominum Actorem producti numero viginti quinque comprobarunt, ideo per huiusmodi praescriptionis incursionem iisdem vecturis et laboribus iidem coloni sunt obligati, postquam in contrarium nullas prohibitorias authen­ticas producere possunt, igitur postulata domini In causam attracti iuxta contenta Tripartiti Decanus Capituli a singulo colono iuramento solius per­sonae exigere poterit et sic solutis solvendis coloni iuxta articulum extrada­buntur Dominus Actor appellat. Domini In causam attracti dicunt ulterius et declarant specif ice debita caeterorum colonorum actionis praesentis Iaco­bus Ztublych, qui colonus est de Kobyliak ad Kraliocz quod notanter dicunt a die in diem tempore ut in primo neglexit dies laborum octoginta sex, iussus sub eadem poena qua primus. Item ordinarii anni 1606. denarios quinquaginta quinque. Item ordinarii anni 1608. denarios 27, Viennensem unum, milii quartana mediam, haidinae quartalia tria, item taxam anni prae­sentis florenum unum, ordinarii denarios 55. Item Michael Jakssych neglexit dies laborum 93, iussus ut supra primus, item ordinarium 1608. denarios 80, tritici quartale unum, haidinae quartam unam. Item anni praesentis taxae denarios 70. Ordinarium denarios 80. In causam attracti petunt a domino ludi ce et iurato an velint ut contra omnes colonos huius causae allegent consequenter vel vero contra unumquemque per se velit deliberationem facere. Iudex assentit contra omnes simul proponenda proponat, cui etiam pars actorea assentit. Item Michael Jembryskowych neglexit dies laborum octoginta sex, iussus ut supra primus. Item tenetur taxam anni praesentis florenum unum et ordinarii denarios 70. Mattheus Ivancych dictus Kovach praetermisit dies nonagintaquinque iussus ut supra primus. Item tenetur ordinarii anni 1606. denarios 60. Item anni praesentis denarios 80 et ordinarii denarios 60. Item anni 1607. haidinae quartale unum, tritici quartam mediam, siligignis mediam quartam. Item anni 1605. nulli mediam, haidinae mediam. Item anni 1608. milii mediam quartam. Georgius Preznecz similiter ut primus, iussus sub poena praescripta, neglexit dies laboraum 90 Item tenetur ordinarii anni 1608. denarios 38. Item anni praesentis denarios 30, ordinarii denarios 38. Item conqueruntur contra eundem, quod eius autoritate spretis officialibus nostris et dominio Pauli Zlawych vacca sit accepta et data alteri, quem in potentia et redditione vaccae peto condemnari. Antonius Benkowych aliter Malchych praetermisit dies laborum 96, iussus ut primus. Item tenetur anni 1608. taxae denarios 50 et ordinarii denarios 66, Viennenses duos, milii quartale unum et haidinae quartale medium. Item anni praesentis taxae denarios 20 et ordinarii denarios 66, Viennenses 2. Antonius Marekowych aliter Zokorych, iussus ut primus, neglexit dies laborum 90. Item tenetur anni 1606. tritici quartam unam et mediam, siliginis quartas duas. Item anni 1608. milii quartam mediam, haidinae quartam mediam. Item anni praesentis taxae florenum 1 denarios 70 et ordinarii florenum unum, denariorum 4. Ioannes Merdetych neglexit dies laborum nonaginta, iussus ut primus. Item tenetur anni 1608. taxae florenum unum, denarios 20, tritici quartam mediam, siliginis quartam unam, haidine quartam mediam. Item anni praesentis taxae 126

Next

/
Oldalképek
Tartalom