ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 120

vel paria per dominum Actorem neque per colonum licentiatum minime postulata essent, sed super usu antiquo libertatum oblata, proba humano testimonio vicinorum et commetaneorum, ideo non potuissent produci, delibe­rare peteantque oblatam probam acceptari contra quam probam productio dicti privilegii et pariorom eiusdem nihil evinceat. In causam attracti dicunt ulterius deliberationi modernae iudiciorum in productione litterarum per dominum Actorem debere observari, illud enim fundamentum est et ex eo ellucescet an In causam attracti colonum praefatum, ultra contenta privilegii impedivissent, propterea peterent perlecto privilegio et paribus iudicium iuxta praeallegata cum testimonium humanum nec contra Privilegium nec contra dominum et signanter terrestrem valeat. Actor dicit litteram domino­rum In causam attractorum productam nihil contra colonos militare, quia dominus terrestris non potest esse testis et iudex in una eademque causa, quia ipsi contra subditos suos possunt, uti ipsis placet, litteras conficere, addendo quod sedes non deliberasset productionem litterarum aliquam aut probam vel aliquod iudicium, hoc loci ipsis dominis In causam attractis, sed saltern remissionem in eo, si aliquid sublicentiationi pro negligentiis et ommis­sionibus laborum aliquid solvendum esset. Item debitorum et id genus aliorum negotiorum, quibus quidem laboribus, quod non essent obligati eodem humano testimonio probare vellent et quod violenti et coactivi labores idem essent, docebunt. Unde non tenerentur postulatis solutionibus ipsi coloni. In causam attracti dicunt ipsos hac in parte non fungi officio iudicis et iniuria non carere quod tantam levitatem ipsis In causam attractis adscribant, ut prae­sumerent iniuriose privilegia aliqua contra subditos suos confingere, non enim Capitulum sub authentico suo sigillo falsitatis aliquid praesumeret attentare, prout nunquam attentavit. Praeterea ubi dicit in remissione non esse authoritatem domino iudici moderno iudicium facere, id ex deliberatione binaria sedis comitatuum apparet et primo in prima ubi sic comittitur domino iudici penes remissionem, quae ad contenta et allegata dominorum In causam attactorum iudicium et executionem faciant, uti iuri videbitur. In secunda vero, ubi admissit parti utrique viam appellationis, quae appellatio non nisi ex praecedenti iudicio oriri potest. Iudicium vero non nisi ex partium allega­tionibus et propterea peterant ut supra. Actor inhaeret priori deliberationi quantum ad probam humano testimonio et refert se ad deliberationem comi­tatus. Deliberatimi est per dominum iudicem nobilium et iuratum cum certis ex assessoribus paucioribus ut testes producantur et examinantur. Pars autem maior assessorum deliberavit non posse fieri celebrationem attestationis ex quo non valeat humanum testimonium contra privilegia. In causam attracti protestantur super deliberatione hac ultima et praecipue quod paullo ante sedes haec unanimi voto deliberaverit, debere produci Privilegium, quo viso sedes super veritate informaretur, nunc autem in eadem ipsa sede pars minor contrarium deliberaverit nulla ratione nova, aut motivo allegato, propterea peterent ut unanimis totius sedis deliberatio ea in parte subsisteret pete­rentque ideo saniorem deliberationem protestarenturque insuper quod de supra allegata querela necdum habuissent deliberationem. Actor petit testes examinari penes deliberationem cum ista protestatione, quod si necesse esset carati essent iurare, quod ipsi pro praetenso prvilegio per dominos In causam attractos producto nunquam supplicassero, dominis Capitulo et quod eo usi nunquam fuissent. In causam attracti protestantur super confessatis, quod Privilegium productum recognoscant quidem, licet id ad supplicationem suam 120

Next

/
Oldalképek
Tartalom