ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)

Strana - 118

bantur iustam decimam tritici, siliginis, hordei, avenae, milii et haidinae. Item porcorum decimam, quae usque festum Assumptions Mariae Virginis in uno anno ederentur. Deinde exercituari armati contra Turcam cum caeteris regnicolis et ad Castrum Zizek cum armis, videlicet pyxidibus manualibus non propriis, sed eorum dominorum plumboque et pulvere, ita ut singulis eorum per mensem duos florenos solvere tenebantur. Item ad fortalitia Regni cum caeteris regnicolis. Item a singula integra sessione, idest a purgaria inte­gra censum, in festo Georgii denarios quinquaginta, in festo Martini totidem denarios. Item dicam regiam et alias contributiones Regni cum aliis regni­colis et a singulo horreo singulis annis cruciferum unum. Figuli si qui essent, per tres ollas annuatim dabant, quae cum ita se habeant non tenerentur ad solutionem eorum quae domini in causam attracti antequam extradentur persolvi postulant et parati sunt humano testimonio comprobare praemissa et quidquid praestitissent ulterius id coacte praestare debuissent, quod ipsum esset causa licentiationis praemissae ad bona eiusdem domini actoris. In causam attracti dicunt cum protestatione communem legem esse tam in hoc Regno quam in aliis Coronae Hungaricae forte colonos perpetua rusticitate esse iam dominis suis astrictos, ut est 3. paragraphus tituli 25, hoc est ad omnia iussa obedientem esse debere colonum domino suo, nisi forte per dominum suum esset exemptus per aliquod Privilegium. Quapropter ubi, quando et qualiter, per qualeve Privilegium ab hac communi lege colonus hic exemptus esset postulant produci. Nam si quid contra privilegii tenorem iniunctum eis fuerit, Capitulum nequaquam alteraturum suum Privilegium, quod fieri non potest, proba humani testimonii contra Privilegium si est, sed ipsam exemptionem, si habent producat, alias convinci eum postulant. Actor dicit esse per regnum apud regnicolas et usum antiquum laborum inter colonos sicut in dominus Bosyako, Chazarvara et aliis dominus, sicut hic quoque in Kraliocz ab antiquo solum ita dominis terrestribus praestabant, quae sunt superius denotata, in quibus ante annos circiter viginti quinque colonos ipsos conservabant domini Capitulares, contra locum decretalem per in causam attractos citatum quod probare parati sunt. In causam attracti protestantur super confessatis et alias dicunt, ista non sufficere quod aliqui colonorum diversis modis in Regno serviant, qualiter enim a dominis suis illam libertatem vel conniventiam, ipsi viderint. Hic autem colonus si quam a Capitulo haberet exemptionem, producat; imo dato et non concesso, quod aliquem usum exemptionalem, antiquis temporibus habuerit is etiam vel per Privilegium debuit emanari vel per conniventiam sustentatus extitit. Si per Privilegium, illud producatur necesse est, si per conniventiam in domini sui voluntate fuit, quamdiu connivere voluerit, et praeterea dato similiter et non concesso, habuisse eundem vel unum vel utrumque illud tarnen vel illa, per renuntiationem potuerunt annihilari, quod licet neutrum fuerit in rerum natura, tamen etiamsi fuisset, per Privilegium quod forte habent et penes quod in terris his substiterunt et subsistunt id docere debet; quod ut producat de facto iudicialiter deliberari, peto, alias eum convinci. Actor dicit quod postulationi domini in causam attracti colonus denotatus nullum Privilegium, si etiam quid haberent, non tenerentur producere, sed sufficit hoc, quod domini Capitulares ante viginti annos citra vel ultra in praemissis libertatibus et servitiis semper eosdem colonos conservarunt, in quibus postquam domini Capitulares non cessarunt perturbare et impedire coacti sunt se licentiari, quas libertates et usum antiquum, in quibus eosdem antiquitus domini eorum 118

Next

/
Oldalképek
Tartalom