ARHIVSKI VJESNIK 17-18. (ZAGREB, 1974-1975.)
Strana - 103
protestatur super praemissa deliberatone liceatque [?] in facie loci foris tarn contra novum, quam alias qualitates causae disputare et interim admonet cum procuratoriis. I. non recipiunt pro nunc. Legitur alter processus apellatus per Dominum A. Lecto processu procurator Domini A. dicit quod postquam coram iudice nobilium I. apellationem cessissent, hoc loci novum petere non possent, sed omnia contra colonos dimissos conditionaliter decisa esse deberent neque ulterius progressus eis contra illos daretur, sed in eo saltern puncto quo hue usque perstitit manere deberet. I. dicit maxime novum stare a iudice cessione facta petitum nobis deliberantibus usum antiquum tradere quod coram domino comite cessio apellationis fieri debuisset et ab ipso novum impetrali quod cum coram iudice ordinario sedis non fecisset, non stare illam cessionem et impetrationem novi. Ideo causa in pristino statu manebit ita ut non possent ulterius aliquid a colonis aquirere, quam quod ante cessionem coram iudice postulatum fuerit et ilia quidem sine modis. I. dicit ulterius quod postquam deliberassemus cessionem non stare, quod apellatio superesset et revideri deberet etiam contra illos. A. iuditio contentus, nam coram incompetente iudice causae ulteriorem processum extinxissent. Deliberatum est ut supra. I. protestantur super deliberatione et, si esset possibile et iuri videretur, super eo deliberationem iterato postularent, quod quia deliberatum est cessionem apellationis coram incompetente iudice factam esse, ideo apellationem stare et praeterea quia iudex causam licentiationis in termino ilio iuditii ultimo deliberavit iussitque ex offitio colonis ut usque ad terminum extradationis Dominis suis terrestibus sub byrsagiis obedientes et audientes essent, super iis quae a termino ilio usque in hodiernum diem et a die hodierno usque in diem extradationis neglecta et contumaciter praetermissa sunt, iudicialiter convincantur. A. dicit non habere Dominos I. remedium penes quod qui propterea alegare possent ex quo foris etiam iudex nobilium cum iurato non haberet authoritatem iudicandi neque committendi nihilque restaret quam ut coloni extradarentur per iudicem nobilium. I. dicunt ut supra quod natura detur colonos debere obedientes esse dominis terrestralibus quamdiu in bonis eorum manent, peteret igitur ulterius novum. Deliberatum est quod ex quo per cessionem indirectam appellationis novum est extinctum, ideo causa remittitur ad priorem iudicem, postquam intentio Dominorum I. contra colonos noviter sit conditionalis, qui ad proposita et alegata onera a iudice et executione faciant uti iuri videbitur, nempe de eo [?] quod ante cessionem propositum fuisset, quae vero postea proposita erant, ilia corruunt a die cessionis usque hunc diem et liceat parti iuditio non contentae causam in hanc sedem iudiciariam apellare. Iniungitur tamen interim colonis, ut deinceps Dominis I. obedientes sint in solitis servitiis, quamdiu in bonis eorum perstiterint. I. petunt procuratoria [?] paria et signatura dorsalis. Dantur paria earundem. Notarius manu propria. Deliberatum est ut supra quod postquam Domini I. coram iudice incompetenti apellationi cesserint, novum acceperint et utrinque eodem loci penitus extinxerint, ita ad priorem iudicem remittitur causa, ne a tempore cessionis dictae apellationis ullos labores aut alia quepia servitia sibi debita aut iniurias illatas ad praesens usque a colonis postulare queant, sed tantum id quod ante cessionem apellationis deliquerunt et neglexerunt et pars minime contenta poterit remedio apellationis uti. Deinceps vero facta colonis 103