ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)
Strana - 95
ac modicum qvieverint, cum fessis eqvis moturos, perque illas montosas, et asperas vias obscura nocte non nihil tardius superventuros, tandemque me etiam ipsum sub aurorum moturum ad expectet, interim ego dedi literas ad Commendantem vicinum Crisiensem, qvibus ipsum super adventu ad illas partes meo, ipsaque intentione rebelles rusticos ad obedientiam reducendi, nullo autem modo me ad res confiniariorum immitendi edocui, simulque rogavi, ne rebelles rusticos eo forte se recipere volentes, ad Generalatum transire admittat, qvin potius eos capi et repelli curet, qvorum hoc postremum etiam se curaturum respondit, eoque modo ego seqventi mane per Sztanchics movi ex Busakovina versus S. Ioannem ac in via in paradam posito exercitui, deque fide, et fidelitate Principi, et Patriae débita comonito praefeci pro Vice Colonello Peditatus Dominum Spectabilem Raffay, pro Majore Dominum Mathekovics, pro Eqvitatus vero Vice Colonello Dominum Spectabilem Georgium Iellachics, et Majore Dominum Vice Comitem Petkovics, qvibus praemissis dispositionibus factum fuit, qvod rebelles, et ipse qvi se caesarem eorum nominaverat intus reperti ad unum capti fuerint cum suo vexillo rubro ex turri arcis prostante, alijs, qvi per caesarem missi fuerant ad evocandos contra militiam (de qva inaudiverant) incinerandamque arcem plures rebelles a captura emansis, et accepta fama capti praesidij cum praesidiarijs, indubie per sylvas dilapsis, hunc caesarem vinctum, et ligatos praesidiarios dum seqventi die parabam Zagrabiam mittere, relatum mihi fuit, a pluribus dominis officialibus praesentibus et spectantibus qvod terna vincula, qvibus caesar hic grandis positurae homo vinciebatur, se solis rupta fuerint, unde videns periculum eyidens effügij, neqvam capitis hunc detinui, et celebrato militari iudicio convictum traijci, ac in duas partes dissectum, totidem rotis affigi, domum vero ejus in pago habitam subverti, et subversam comburri permisi, una etiam aliqvot adhuc traijci, et ad loca vicina ex recenti incineratione fumantia impalandos transmitti feci, reliqvos Zagrabiam ibidem incarcerandos expedivi, sed in eorum locum alij, et alij in pagis et domibus incinerantium rusticorum cum rebus in spolium acceptis inventi, et capti adducebantur, alij vero per milites foras exeuntes in sylvis, et vineis absconditi reperti capiebantur. Dum haec ad Biszâgh agebantur, ubi postremum minâbatur, incendium, et in vicinia ultimus ignis arsit, relatum mihi iterum accepi a Kalnik, qvod ordinata ibi unius sessionis nobilitas insimul congregata adexpectaverit in aliqva viarum angustia 500 circitar rebelies, inque eos irruens, eorum 28 cum capitaneo occiderit, reliqvos vero in fugam coniecerit. Post haec relicto arci praesidio 40 peditum cum uno locum-tenente dum abire parabam veniunt incolae pagi pattachichiani Polyana vocati 14 numero, alias ex rebellibus, qvi fidem spondent, et in hac recipi petunt, qvos etiam assumpsi bene observari jussos ne his rejectis, alijs spem recursus et veniae adimerem, pro visa itaque arce movi per alia incinerata loca, ubique expeditorum corpora partim impatari partim suppendi, partim cremari curando qvorum expeditorum universim 13 numerantur personae, et veni ad Rakovecz castellum Comitis Patachics totum in cineres redactum, ubi per noctem moratus adexpectavi litteras Domini Comitis Generalis Draskovics significantes mihi, qvod ignis rebellium ad partes campestres Comitatus Crisiensis delatus ibi aliqvot curias iam igne absumpserit, imo nobilis Sebek furiae rusticanae victima ceciderit, cupereque 95