ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)

Strana - 77

2. Castellanus Michael Bessenich interfuit consilio eidem ibidem, ubi et prandium ex contributione buthyri, piscium, praeparatum fuit. 3. Quidam Kerpachich in Egerszegh modo commorans illorum suscepit solicitandum negotium, qui apud Ioannem Veliki antecedenter fuit in hospi­tio, apud eundem quaedam absolute legit ipsorum privilégia quae idem Ioannes Veliki eidem dederat. 4. Haec eadem privilégia tempore praescripti sui consilii castellanus Foniak, Draganich, Marcus Borssich et Stephanus Rihtardus, cum nonnullis oppi­danis ex cista et domo Ioannis Veliki acceperunt, idem vero dictus (?) supra in Bosiako ad socrum iverat. 5. Abeunti Kerpachicio a Jankone, oppidani dederant pro expensis florenos 13. 6. Stephanum Buianecz oppidani miserunt in junio ad Kerpachicium pro privilegiis confirmatis, ab eodemque retulit responsum: 100 talliris opus esse pro confirmatione. Et usque hie Buianecz esset in Ungaria, oppidani interim vineam ipsius purgebant, a superfluitate inutilium palmitum. 7. Praescriptos 100 talliros petierunt pro anni spatium mutuo a colonello Crisiensi Ioanni Zambo Geller (?) medio Petri Spoliar, Thomas Mate­kovichii (?) N. (?) Zvetecz, Petri Sirardich (?), eidem pro censu per annum 60 metretas avenae, quam modo pecuniam idem ipsis attulerat non tarnen dedit, Giuro Veliki vexillifer ac Bothiany Haramie fide... le... tuerunt. 8. Principaliores huius rebellionis sunt, praefatus castellanus, Zambo gener eiusdem, socer (?), Zvetecz, Bothiany, Buianecz et Peter Spoliar. 9. Alii pagi aon sunt interessati, quia oppidani dicebant sibi ipsis solum et non aliis Privilegium deservire. 10. Buianecz tulerat quasdam litteras archidiacono Kemlek Ioanni Jagatich, quas ipse archidiaconus Kemlek dixit nihil valuisse, postmodum autem ipsemet Buianecz dixisset ad partem (?) se longe meliores habere, quas deinde Kerpachicio dederunt. 11. Martinus Bartholecz haramia in particulari de omnibus seiet Inf ormare, quia plane tunc temporis ipsius fuit statio militaris, quando ipsi fuerunt in consilio et apud ipsos fuit in prandio. 12. In privilegiis contineri dicitur quod non teneantur dare decimam âutum­nalis grani, et quod domini non habeant pro educillo sui vini nisi menses duo. Praestant pensum ordinarii servitia (?) nulla, mellis taxa nulla. In proxi­mo ibunt Zizium 4 postea nullus. Relictis 6. decembris 1655. Ante quatuor annos accepta privilégia per castellanum P. et supra (?) I. et Kaschiak praesente Ioanne Veliki. 77

Next

/
Oldalképek
Tartalom