ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)
Strana - 338
1293. Andrija III, kralj ugarski i hrvatski, daje Pavlu Šubiću i braći nasljedno banstvo u Hrvatskoj. Andreas etc. uniuersis etc. Regiae liberalitatis immensitas donatiua largiflua fidelibus suis fluens et si quosdam interdum minus magnanimos incitare valeat, ad insignia martialium actionum viris tarnen militaribus, in quorum precordiis proprio suo metu pro corona regia et regno sublimius triumphalis gloriae calcar addit, et cum quandoque ad uirtutum sublimia non satis solutos ad appetenda praemia virorum fortium regia magnificentia prouehit, vt est dictum, longe tarnen vberiores virtutum cumulos addicit voluntate propria virtuosis, quorum fides et deuotia nullis contenta terminis, nihil se praestitisse putat, nisi recentioribus semper obsequiis accumulare valeat mérita retroacta; hanc enim sibi nobilis magnanimitas legem ponit, vt cum virtutum operibus crescendi capux esse destiterit, suorum profectum cum dolore defleat décrémenta. Hac igitur ducti consideracione dilectorum et fidelium nostrorum virorum militarium Pauli bani maritimi, Georgi et Mladini comitum fratrum suorum, qui a primaeuis progenitorum suorum personis, quasi haereditario quodam iure in multis et magnis praeliorum congressibus militari meruerunt laurea decorari, per fréquentes suos nuncios atque nostros et specialiter per religiosum et discretum et amicabilem virum fratrem Desiderium ordinis heremitarum sancti Augustini oblatas humiliter et instanter excellentiae nostrae preces admittere, decreuit regia nostra dementia regio cum fauore, et quidem praefati dilecti et fidèles nostri Paulus banus et fratres sui praenotati nostram cum deuota precum instantia interpellauere clementiam, •vt cum progenitores eorum et ipsi progenitoribus nostris regni Hungariae regibus illustribus per obsequia multiplicia in feruore fidelitatis exhibita meminerint complacere, ipsorum patrum nostrorum munificentiis aliquid superaddere dignaremur, donando scilicet eis et eorum haeredibus, haeredumque successoribus banatum maritimum cum iuribus, vtilitatibus, redditibus et prouentibus banalibus vniuersis, assumentibus eisdem suo haeredumque suorum nominibus cum quingentibus militibus apparatum habentibus militarem in expeditionibus nostris regalibus, siue contra hostes nostros externos siue aduersus domesticos inimicos, quibus familiaribus scilicet inimicis nulla pestis potest inveniri efficacior ad nocendum, solicite et solerter nobis assistere praecipua fide et sincera deuotione, solo studio, toto conanime, toto posse, et hoc vel in personis propriis vel saltern fratrum filiorum, necessariorumque (!) suorum personis idoneis decenter et sufficienter habentibus experientiam militarem. Nos igitur eorundem dilectorum et fidelium nostrorum humilibus et deuotis instantiis inclinati, ipsum banatum maritimum cum omnibus iuribus, vtilitatibus, reditibus et prouentibus banalibus, quocunque nomine censeantur, eis et eorum haeredibus, vt est dictum, contulimus iure proprietatis et perpetui dominii sub praefatis conditionibus et quibusdam aliis infrascriptis, videlicet, quod maiestatem nostram dominamque serenissimam nostram dei gratia ducissam totius Sclauoniae et maritimarum partium principissam charissimam matrem iuxta debitum fidelissimae subiectionis et deuotissimae in strenarum et aliorum clenodiorum oblationibus iuxta vulgatissimam consuetudinem regni nostri honorabiliter recognoscant, et quod ad nostram, dominaeque matris nostrae praesentiam per se vel si aliquibus legitimis forte impedimentis fuerint impediti, per subiectas fratrum, filiorum vel quorumlibet sibi necessitudinis vinculo coniunctorum personas veniant convocati. Nos cum eisdem dilectis et fidelibus nostris Paulo bano et fratribus suis praemissa omnia et alia his similia attendentibus fideliter cum effectu non solum prouisionem praefatam in collatione praescripti banatus eis factam conseruabimus, sed et multis aliis regalis munificentiae donatiuis eos et eorum 338