ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)
Strana - 151
1 2 3 4 5 6 7 8 Eiusdemque sexus masculini descendentibus iure perennali, seu haereditario, sexus faeminei vero descendentibus iure inscriptitio in summa 60000 clementer contulit, quod Dominium vero per praefati Excellentissimi Domini Comitis a Colloredo haeredes Illustrissimo Domino Marco Alexandra Baroni a Pejacsevics . . 1744 pro octuaginta millibus florenorum divenditum extiterat. Neradin — 1 — Possessio haec una cum claustro Gergeteck dicto, per Divum olim Imperatorem Leopoldum Primum pientissimae recordationis, orientalis Ecclesiae Graeci Ritus Episcopo Ienopolitano Isaiae Diackovics, Eiusdemque successoribus universis iure perpetuo, et irrevocabiliter, fidelium Suae Maiestati Sacratissimae, Augustissimaeque Domui Austriacae pro locorum, et temporum varietate, occasionumque exigentia, prompto, et alacri animo, atque conatu exhibitorum, et impensorum servitiorum intuitu die 21-a mensis augusti Ü691 Benigne collata Eidemque per dictae orientalis Ecclesiae Patriarcham Arsenium Czernovics die 7-ma mensis iunii 1692 • tradita et resignata, ac desuper etiam confirmationales per Imperatorem condam Iosephum Primum Gloriosae memoriae die 18-va mensis septembris 1706 expeditae, dein autem, et post obitum dicti Patriarchae, et memorati Episcopi Inenopolitani Soffronio Podgoricsanin, Ristivoi Dimitrovich, Stephano Mettoyacs, Christophoro Mitroviz, Vincentio Poppovics, Moysi tandem Petrovics die 20-a mensis februaru 1729 Vincentio autem Ioannovics die 5-a ' februaru 1732 Patriarchae itidem Arsenio Ioannovics die 6-ta mensis decembris . . . |1741 post huius autem mortem, et ex hac vita decessum Isajae Antonovics die * . 21-a mensis decembris 1748