ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)
Strana - 148
1 2 3 4 5 6 7 : 8 tionem saepiusfatus Serenissimus Dux Don Livius Odescalci, post effluxum unius, alteriusve anni in se iterum assumpsit, post fata autem eiusdem, qua in utroque semine deficientis praeattactum Ducatum, esto per Eiusdem defectum, iuxta leges Regni Hungariae in Sacram dicti Regni Coronam devolutum, gloriose attamen Reminiscentiae condam Romanorum Imperator Carolus Sextus, ex particularibus sibi notis rationibus, legatorio Eiusdem Don Livii Odescalci, Balthasaro Marchioni Erbae, et sic cognominato Sacri Romani Imperii Principi Odescalci, Eiusdemque masculini sexus sui ex propriis lumbis existentibus, et descendentibus sine tarnen facultate testandi, aut abalienandi sub septima mensis augusti 1714 clementer contulit, ob nonnullas vero, quae occasione possesionis praedicti Ducatus ab ante, quo praeattactus deficiens eundem tenuisset, et inter Militares et Camerales intercesserant, controversias, tarn ex parte Militari, quam et Camerali, congressum instituendum, easdemque in eodem scripto definiendas, consequenter, quod iuxta tenorem eiusmodi determinationis supererit, ac a necessitate praesidiorum, publicarumque sive contributionum, aut quorumvis negotiorum, locorumque confiniariorum remanebit praesente Ipsius Principis Balthasaris Odescalci ordinando homine assignandum, et tradendum decrevit. In obversum autem Sua modo gloriosissime Regnans Sacratissima Maiestas sub octava mensis iunii . . . 1750 Benigne resolvit, ut siquidem super peracta in anno 1714. per Cameralem Inspectorem Dominum Kalleneck eiusmodi bonorum traditione, et resignatione ad ulteriorem, Caesareo-Regiam ratificationem, nec memoratus Princeps Livius Odescalci Benignam a Sua Sacratissima Maiestate ratificationem in praesens usque sibi procurasset, neque etiam necessarias desuper expeditiones su148