ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)
Strana - 133
1234 5 678 per conventionem ad triginta novem mille florenos reductam, et determinatam, ad sexum quidem masculinum iure perennali haereditario, ad faemineum vero in summa .... 37500 nec non summis investionalibus, Dominio Veröcze inhaerentibus tenendum, et possidendum clementer collatum iisdemque die vigesima quarta mensis aprilis dicti anni cameraliter resignatum extiterat. Vuscin — 44 — Per Divum condam Imperatorem, et Regem Hungariae Leopoldum Primum felicissimae memoriae, Excellentissimo olim Caesareo-Regio Camerario, et Excelsae Camerae Aulicae Consiliario Domino Ferdinandu Carolo Sacri Romani Imperii Comiti Caraffa de Stigliano, tum ad depurandam sedecim millium florenorum praetensionem, tum et titulo gratiali in summa quatuor millium florenorum, nec non ad recompensanda fidelia Eiusdem, ac utilia simul hactenus praescita servitia, die decima nona mensis iunii . 1702 nec non die secunda mensis ianuarii 1703 Eiusdemque masculini sexus descendentibus iure perennali faemineo autem Eiusdem sexui iure inscriptitio in summa 56618 48 Benigne collatum fuerat, et per Eiusdem Dominum haéredem, et successorem de praesenti quoque tenetur, et possidetur. Ex quo autem Sua Sacratissima Caesareo-Regia Apostolica Maiestas bona Excellentissimi Domini haeredis, et successoris Comitis Ottonis a Caraffa, cum universis appertinentiis, et aedificiis, nec non meliorationibus praevie iam conscriptis, ad rationem Fisci Regii emenda, et cameraliter administranda, sequaciter ad rationem inscriptionalium 56618 florenorum aedificiorumque, et meliorationum 35914 florenorum K adeoque integralis 92522 florenorum investigaturae, die 30-ma mensis decembris, anno 1765 clementer resolvere, et ultima die mensis martii 133