ARHIVSKI VJESNIK 16. (ZAGREB, 1973.)
Strana - 116
mentissimo rege Jerusalems Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalgeris comité, regnorum vero eius anno nono, mense januaru, vicesimo octavo die eiusdem, septime indictionis, aput Barulum. Ego Priavallus Buccucius de Marino, mercator de Janua coram Henrico de Nicastro regali Baroli j udice, Johane de Cancera puplico eiusdem terre notario et testibus subnotatis, litteratis de eadem terra ad hoc specialiter vocatis et rogatis. Voluntarie cum tota juris solempnitate ad hoc necessaria observatis, constitui, ordinavi et feci novum (?) de Madio civem Baroli meum verum et legitimum procuratorem ad petendum, exigendum et recipiendum nomine et pro parte mea ab universitate comunis civitatis Ragusii solidos grossorum venetorum trecentos de quantitate solidorum grossorum mille septingentorum triginta novem et parvorum quindecim débita mihi ab universitate predicta pro certa quantitate bladi eidem universitati per me vendita et assignata secundum quod instrumentum inde confectum mihi per universitatem eandem. Hec et alia opera continet et déclarât dans et concedens predicto procuratori meo plenam et liberam potestatem petendi, exigendi et recipiendi ab universitate dicte civitatis Ragusii predictos solidos denariorum grossorum venetorum trecentos de quantitate predicta. Et omnia alia et singula facienda que verus et legitimus procurator facere potest et debet et que ego facere possem si presens essem. Inde promittens sub pena omnium bonorum meorum me ratum habiturum et firmum quicquid dictus procurator meus super premissis duxerit faciendi. In cuius rei testimonium presens puplica procuratio scripta exinde facta est per manus mei predicti puplici Baroli notarii signo meo solito subscripcione nostri predicti judicis et manu subscriptorum testium subscriptionibus (Signum notarile). t Henricus qui supra judex (signum) t Gulielmus de Tarreno testatur t Stephanus de Pertuti testatur. Perg. 19X30 cm. Signatura: Prep. 13, No 316, saec. 1297, fol. 1 Na poleđini: Buccutio de Marino de Genova nomina un suo procuratore a incassars e procedere a Ragusa. 36. 1293, 28. siječnja. U Bariju. — Priavallus Buccutius de Marino, trgovac iz Genove obvezuje se do prve korizme vratiti 626 solida dinara groša i 8 dinara Dubrovčaninu Nikoli de Martinussio od duga dubrovačke općine. 1293, 28 ianuarii. Baroli. — Priavallus Buccutius de Marino, mercator de Janua usque ad primam quadragesimam 626 solidos denariorum grossorum et 8 denarios Ragusino Nicolao de Martinussio mercatori de debito communis Ragusii promittit se soluturum. t Anno ab incarnatione domini nostri lesu Christi millesimo ducentesimo nonagesimo tercio. Régnante domino nostro Karolo, Dei gracia gloriosisimo rege Jerusalems Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalgeris comité, regnorum vero eius anno nono, mense januaru, vicesimo octavo die eiusdem, septime indictionis, aput Barulum. Ego Priavallus Buccucius de Marino de Janua, coram Henrico de Nicastro regali Baroli judice, Johane de 116