ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 65

cipatuum Capue et Achaye, comitatuum Andegaviensis, Provincie et Forcal­guensis domino, eius dominii anno tercio, mensis marcii, septimo die eiusdem, quintedecime indictionis, aput Barulum. Nos Nicolaus Cavasaccus regalis Baroli judex présente puplico scripto f atemur, quod suprascripto die reverendus pater et dominus frater Bonaventura de ordine fratrum minorum miseracione divina archiepiscopus Ragusinus ostendit nobis et puplice legi fecit quasdam litteras magnifici viri domini Johanis Georgii comitis Ragusii noto et consueto sigillo ipsius in cera viridi munitas. Prudentibus viris Bartholo de dopna Cita, Angelo de Persguicio et Andrée judicis Gaudii statutis tunc de mandato curie supra custodia portus Baroli directas quas litteras idem dominus archiepiscopus peciit de nobis nostrum officium implorando transcribi, autenticari et in puplicam formam redigi pro eo quod sua interesse dicebat. Nos autem ipsius peticionibus admissis utpote consentaneis rationi maxime quia nostrum non possumus nec debemus officium denegare. Et quia litteras vidimus et legimus non abolitas, non abrasas, non cancellatas nec in aliqua sui parte corruptas mandavimus Johani de Cristiano puplico Baroli notario qui nobis cum presens erat ut ipsas litteras de verbo ad verbum nichil in eis addito seu ex eis suttracto transcribe­ret, autenticaret et in puplicam formam redigeret. Qui mandato nostro obtem­perans predictas litteras de verbo ad verbum nichil in eis addito vel diminuto transcripsit, autenticavit et in presentem puplicam formam redegit iuxta juris ordinem et morem ex inde consuetum. Qarum litterarum tenor per omnia talis erat. Nobilibus et prudentibus viris dominis Bartholo de dopna Cita, Angelo de Pesquicio et Andrée judicis Gaudii, prepositis portus Baroli amicis suis. Johanes Georgio comes Ragusii salutem prosperam et felicem. Presentium tenore noveritis quod Barsus de Clerico, mercator de Lucca, nuncius et pro­curator venerabilis patris fratris Bonaventure de ordine minorum archiepi­scopi Ragusini cum una barca Johanis de Sansene vocata »Sanctus Nicolaus«, die decimo octavo, présente mense aprilis, huius duodecime indictions appli­cuit Ragusium. Cum qua barca idem Barsus detulit ad generalem salman regni frumenti salmas trecentas concessas eidem domino archiepiscopo per dominum principem ad peticionem illustris regine Servie, cognate eiusdem domini principis pro usu eiusdem domini archiepiscopi sueque familie aput Ragusium deferendas. Quod frumentum totum exoneravit Ragusium; quam quantitatem frumenti predictam dictus Barsus extraxit de portu Baroli die quintodecimo eiusdem mensis aprilis et eiusdem duodecime indictionis sicut nostre littere continebant. Ad cuius Barsi peticionem ista curia quam unde cautelam présentes testimoniales litteras vobis mittimus nostro sigillo munitas. Datum Ragusii die vicesimo secundo aprilis, duodecime indictionis. Unde ad futuram memoriam et predictam domini archiepiscopi peticionem pariter et eautelam presens puplicum instrumentum exinde factum est per manus mei predicti Johanis de Cristiano puplici Baroli notarii qui pre­dictis interfui et ipsas litteras una cum predicto judice et testibus infra ­scriptis vidi, legi et tenui modo et forma prescripta signo meo solito signato sigillo et subcriptione predicti judicis et infrascriptorum testium subcrip­cionibus roboratum. Quod seripsi ego idem Johanes de Cristiano puplicus Baroli notarius qui predictis rogatus interfui et meo signo consueto signavi. Quod autem superius abrasum est in sexta linea ubi legitur viri domini Johanis nemini g Arhivski vjesnik 65

Next

/
Oldalképek
Tartalom