ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 63

trecentas de predicto portu Baroli cum aliquo vassello yodeneo et sufficienti, capacitate quantitatis eiusdem libère et sine aliquo jure exituro extrahere permi­tatis ferendas ad dictam terram Ragusie pro vita et substentacione ipsius archi­episcopi et eius familie ut superius est expressum. Forma tarnen super huius­modi victualium extraccionibus tibi per regni curiam tradita in omnibus et per omnia inviolabiliter observata. Attencius provisurus ne pretextu presentium maior vel alia frumenti seu alia victualium vel legumminum quantitas de pre­dicto portu Baroli in fraudem curie aliquatenus extraheatur sicut persone tue periculum et rerum dispendium desideras evitare. Datum Nicotere anno domini millesimo ducentesimo octogesimo tercio, die septimo iunii, undecime indi­ctionis. ' Verum quia ex parte prefati archiepiscopi Ragusini nobis nuper fuit expo­situm quod predictus Laurencius Rufulus prius fuit a predicto amotus officio quam prescriptas nostras litteras recepisset, et propterea littere ipse originales nostre fuerunt curie resignate quas jussimus lacerari, nolentes mandatum ipsum débita execucione carere, devocioni vestre precipimus quatenus forma pres­cripta diligenter attenta et in omnibus observata ac si vobis directum fuisse studeatis efficaciter adimplere. Datum Nicotere anno domini millesimo ducen­tesimo octogesimo tercio, die vicesimo julii, undecime indictionis. Verum quia prius quam predicte litere vobis fuerunt assignate idem Mau­rus socius vester diem clausit extremum. Pro parte ipsius archiepiscopi ragu­sini fuit nobis humiliter supplicatum quod providere sibi super hoc benignius dignaremus. Nos autem nolentes predictum mandatum nostrum débita execu­cione carere, cum littere ipse assignate fuerunt in nostra curia et etiam lacerate, devocioni vestre firmiter et expresse precipiendo mandamus quatenus prescripti ipsius mandati forma diligenter attenta est et in omnibus observata. Vos man­datum ipsum efficaciter adimplere curetis, non obstante mandato aliquo huic contrario vobis facto per quod presencium executio impediri valeat quomodo­libet vel differri. Etiam si specialem et expressam ac de verbo ad verbum op­porteret de verbo ad verbum oporteret (sic!) de ipso in presentibus fieri menci­onem et de eo precipue continente clausulam inf rascriptam volumus propterea et mandamus ut auctoritate quorumcumque mandatorum nostrorum nobis hacte­nus directorum vel dirigendorum in omnia victualia de quibuscumque portubus jurisdictionis nostre extrahi et extra regnum deferri per aliquos nulatenus pro­mittatis preterquam pro serviciis curie specialiter de victualibus tarn pro felici passagio quam ad insulam Malte pro municione castri ipsius insuie extra­hendis et mittendis adque presens mandatum obstare nolumus quoquo modo. Et si mandata nostra vobis mittenda de extrahendis victualibus de portubus jurisdictionis nostre per aliquas privatas personas extra regnum ferendas de presenti mandato plenam et expressam facerent mencionem. Victualia ipsa per eos extrahi permitatis. Et quia necessaria causa subest presens mandatum exequi procuretis. Nos enim domino Loterio Filangerio et domino Oddoni de Alneto statutis super custodia portuum Apulie dilectis familiaribus et devotis nostris similes litteras destinamus ut eas in eo quod ad eorum spectat officium iuxta commissionis tenorem eis hoc facte a nostra curia fideliter exequantur. Datum Melfie per Bartholum etc, die quintodecimo march duodecime indictionis. Quare devocioni vestre precipiendo mandamus quatenus predictas litteras nostras in eo quod ad nostrum spectat officium iuxta tenorem commissionis vobis a curia nostra facte executioni débite demandetis. Data Melfie per Bar­th olomeum de Capua juris civilis profexoris dilectum consiliarem et familiärem nostrum. Anno millesimo ducentesimo octogesimo quarto, die quintodecimo 63

Next

/
Oldalképek
Tartalom