ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)
Strana - 48
Maiestatis Vestrae Sacratissimae, ipsum dominum Tahy serio Maiestatis Vestrae mandato esse requirendum, ut res pro se usurpatas simul cum censu a libertinis illi pro parte Maiestatis Vestrae cedentes provisori eiusdem absque ulio prorsus defectu administranda et restituenda curet, bona autem ipsa et colonos in pristinum statum atque ordinem redigat. Caeterum quod ad provisorem Gerdakium spectat, cum eius fides atque industria cum in Babolcsensi, tum etiam Zygethiensi contrascribatu, atque etiam in moderno officio satis sit cognita, habeatque solertiae adiunctam virtutem militarem, eum quattuor illis personis, nuper Maiestati Vestrae Sacratissimae ad provisoratum arcis archiepiscopalis Strigoniensis loco Petri Usalii nominatis, adiciendum demisse putavimus, ad munusque ilud subeundum haud ineptum fore existimaremus. Iam in dementi Maiestatis Vestrae Sacratissimae situm erit arbitrio, • quid utroque in negocio pro summa sua Imperiali sapientia benigne statuere dignabitur. Quod habuimus ad clemens Maiestatis Vestrae Sacratissimae mandatum, scriptis omnibus iterum remissis, humillime rescribendum. (ispušteno 12 redaka o predaji tvrđave Trakošćan) Datum Posonii XV. Marcii anno [15] 69. Mađarski državni arhiv, Expeditiones camerales 1569, fol. 39—40. Koncept. 39. Požun, 29. XI 1571. Kraljevski povjerenik Juraj Hozutoti i Franjo Nagywathy izvještavaju Ugarsku komoru o uvođenju komorske uprave na polovicu susjedgradsko — stubičkih posjeda i tužbama kmetova protiv Tahyja zbog povećanja feudalnih tereta. Reverendissime, magnifiée, generosi ac egregii domini, patroni nobis celendi, Praemissa servitiorum nostrorum diligenti oblatione. De spetiali Sacratissimae Romanorum Imperatoriae et Regiae Maiestatis, domini nostri clementissimi, mandato, expediverant nos Dominationes Vestrae ... ad recuperationem medietatis arcis Zozed et castelli Also Stubicza cum eorum pertinentiis ex manibus magnifici domini Francisci Tahy, etc., apud quem scilicet ad beneplacitum Maiestatis Imperiatoriae in arendam fuisset. Itaque benignae voluntati Caesareae Maiestatis et Dominationum Vestrarum satisfacere optantes ad dominum Franciscum Tahy in arcem Zozed quarta die currentis mensis pervenimus, qui nos in arcem recepit, ac nobis sequenti die mandatum Imperatoriae Maiestatis ei proponentibus respondit, se mandatum et voluntatem Sacratissimae Caesareae et Regiae Maiestatis, domini sui clementissimi, inteligere, ac etiam recordari fidelitatis suae et offitii, necnon obligationis, quam literae suae reversales super restitutione dimidietatis bonorum confinèrent. Quare absque ulla difficultate et renitencia remitteret, ut et obligationi ac fidelitati suae satisfieret et malevolorum suorum ora obturaret, qui sparsissent de se, quod resignare recusaret, cum tarnen illud nec cogitasset quidem. Quod autem ad primam requisitionem Camerae non resignasset praedictorum bonorum medietatem, nulla alia causa fuisset, quam quod Maiestati Imperatoriae uti domino suo clementissimo supplicare voluisset, ut iuxta aliarum literarum suarum contentum usque com48