ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)
Strana - 46
tuum dictae arcis et castelli (Gerdakio ab officio ammoto) quattuor millia florenorum Rhenensium se Maiestati Vestrae Sacratissimae per annum numeraturum offert. Clementissime Imperator! Quod ad contentiones atque iurgia inter Thahium et Gerdakium vertentia spectat, expediveramus quidem adhuc anno praeterito ad earum cognitionem de clementi Maiestatis Vestrae Sacratissimae mandato egregios magistrum Damianum prothonotarii locumtenentem Maiestatis Vestrae et Joannem Chuzy in rem praesentem, qui hactenus a se exequutae provintiae nullam ad Cameram hanc, licet saepe per nos requisiti, fecerunt relationem, unde evenit quod hucusque nihil certi ea de re ad Maiestatem Vestram Sacratissimam perscribere potuerimus. Qui cum modo ambo sint istic Viennae, eos ut relationem suam Maiestati Vestrae Sacratissimae exhibeant, coram requirendos esse demisse censemus, qua cognita sese Maiestas Vestra Sacratissima clementer resolvere posset. Cum autem vereamur nullum finem contentionum futurum, nisi aliter prospiciatur, et vero Maiestas Vestra Sacratissima earn partem bonorum iure tantum sequestri usque ad decisionem causae, quae adhuc inter Maiestatem Vestram Sacratissimam et viduam Henningh a Teuffenbach vertitur, possideat, bona illa praefato Thahy his potissimum de causis minime arendanda censemus, ne ipse hoc praetextu totum dominium eorum bonorum, in quibus ius quoddam praetendit, adpraehendat, ac miseros subditos, uti est homo durus, vexet iniuriisque adficiat, sed potius hanc rationem ineundam, quam proxime de arce Trakostyan reverendissimo domino Episcopo Zagrabiensi committenda Maiestati Vestrae Sacratissimae humillime perscripsimus, nimirum ut Gerdakio ammoto pars illa bonorum interim, donee scilicet causae huic finis imponatur, magnifico domino Francisco Zluny Bano ea lege committeretur, ut servata diligenti ratione, Camerae huic exhibenda, proventus administraret, praesidiumque (?) pro parte Maiestatis Vestrae Sacratissimae in utroque loco necessarium aleret, atque ex proventibus ispis salarium suum 2500 florenorum exciperet, residuum vero eo, quo Maiestas Vestra Sacratissima clementer ordinaverit, administrandum curaret. Si autem Maiestas Vestra Sacratissima certos ob respectus eam provintiam praefato domino Zluny minus committendarn esse benigne censuerit, alium loco Gerdakii provisorem praefatis bonis praeficiendum esse demisse censeremus. Atque hoc modo contentiones inter Thahium et Gerdakium cessaturas arbitraremur. Quantum vero praefatus Gerdak primi anni administrationis suae rationibus Camerae huic exhibitis de proventibus utriusque loci inseruerit, ad ac quantam summam sese proventus illi per anni spacium extendere videantur, hoc Maiestas Vestra Sacratissima ex hic adiecto extractu benigne cognoscere dignabitur. Ubi vero praefatus Gerdak rationes totius administrationis suae Camerae huic exhibuerit, tunc patebit clarius in quantam summam sese proventus illi exendant. Testimonia per Thahium contra Gerdak et colonos Maiestatis Vestrae extraordinarie collecta, hisce annexa Maiestati Vestrae Sacratissimae humillime remittimus, locum nullum habere censemus, praesertim cum ea collateraliter in favorem Thahy collecta videantur. Mittimus etiam Maiestati Vestrae Sacratissimae scriptum Gerdakii ad Cameram hanc in sui defensione editum ... Datum Posonii, 25. februaru, anno 1569. Mađarski državni arhiv. Expeditiones camerales 1569, fol. 36—37. Koncept. 46