ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 24

Beč, 9. XI 1566. 5. Kralj Maksimilijan II nalaže Ugarskoj komori da se istraga o Tahyjevim na­siljima na susjedgradsko-stubičkim posjedima povjeri zagrebačkom biskupu. Maximiiianus Secundus ... Reverende, magnifice ac egregii, fideles no­bis dilecti. Placet nobis consilium vestrum septimo Octobris proxime elapsi mensis nobis scriptum, ut Francisci Thahy excusatio de violentiis quibusdam in castro Zomzedwara et castello Stubitza praeter aequitatem patratis com­missariis vestris, qui nunc provisorem et contrascribam ad officia sua ibidem collocaturi sunt, committatur cognoscenda. Itaque vobis remittimus ipsius Thahy excusationem et nostrum ea de re editum decretum: benigne man­dantes, ut nostro nomine Reverendo Episcopo Zagrabiensi scribatis, ut com­missariis ipsis, quos electurus est, eius quoque negotii diligentem investiga­tionem et cognitionem committat, et quicquid ea in re compererint, id scripto vobis suo et vos idipsum deinde Consilio vestro adscripto nobis referatis. Sa­tisfacturi hoc modo benignae voluntati nostrae. Datae in civitate nostra Vien­na, nona die Novembris, anno ... sexagesimo sexto ... Mađarski državni arhiv, Benignae resolutiones 1566, fol. 83—85. Stara nume­racija 151. Original. Priloženi dokumenti objavljeni su ovdje pod brojevima 2 % 3. 6. Beč, 30. XII 1566. Kralj Maksimilijan II nalaže Ugarskoj komori da poduzme potrebne mjere kako bi Franjo Tahy predao komorskim službenicima prostorije u Susjed­gradu i kako bi se provela istraga o njegovim postupcima prema kmetovima. Maximiiianus Secundus ... Reverende, magnifice ac egregii, fideles no­bis dilecti. Intellecta difficultate post traditionem dimidietatis arcis Zomzed­wara et castelli Stubitza provisori nostro Stephano Gerdak et contrascribae Joanni literato nuper factam oborta, cum de habitationibus per Franciscum Tahy exclusis, tum saevitia in colonos illos admissa. Scribimus ipsi praesen­tes, quibus serio mandamus, ut et habitationes omnes, quas vidua quondam Andreae a Teuffenpach possidebat, officialibus nostris confestim cedere et colonos profugos recipere eisque indebite adempta restituere debeat: prout eius mandati vobis hisce copiam facimus. Quod quidem ut dicto Tahy quam­primum exhibeatur illudque effectum suum sortiatur vos diligenter curare volumus. Caeterum quod ad saevitiam illam, quam in miseros colonos exer­cere dicitur, attinet, vobis mandamus, ut diligentissime, quo pacto haec res habeat, et quamnam crudelitatem in eos colonos hucusque patraverit, inqui­ratis atque cognoscatis, ac nos tunc hac de re Consilio votoque vestro ad­scripto, quidnam hoc nomine statuendum foret, certiores reddatis. Deinde ad expeditorias, quas de resignata ea medietate Petrus Erdewdy banus sibi forma concepta tradì postulabat, quod spectat: quia is reddendae rationis onere obstrictus est, huius petitioni donee earn rationem explicuerit locum non damus, verum praecipimus vobis, ut prius ab ipso rationem exi­gatis legitimam, eaque cognita nobis illius statum voto vestro adnexo signi­24

Next

/
Oldalképek
Tartalom