ARHIVSKI VJESNIK 15. (ZAGREB, 1972.)

Strana - 22

solum a suis, sed etiam ab alterius medietatis, quam Sacratissima Caesarea Maiestas iam occupatam tenet, subditis extorsisse ipsumque monitum de restituenda ea dimidietate Sacratissimam Caesaream Maiestatem nihil iuris in eadem habere asseruisse, atque deinde dicti domini Tahy uxorem proximo XXIIII die Augusti non solum clavigerum et custodem vinearum (?) medie­tatis alterius absque ulla causa postratos (!) in terram fuctibus (!) gravi ter verberari iussisse, sed etiam deinceps vice castellanum caesareum e castro Zomzedwara eiecisse ac denique clavigero vineam suam absque omni culpa ademisse. Quod quidem si praemisso modo habeat, cum Eius Caesarea Maie­stas indigne ferat, itaque praefato domino Francisco Tahy mandat, ut de statu huiusce negocii, et quo pacto illud revera habeat, Eius Caesaream Maie­statem ad Cameram Aulicam dare et perspicue informare debeat, qua qui­dem in re Eiusdem benignae ac expressae satis faciet voluntati. Decreto Caesareae Maiestatis die ultima Septembris anno [15] 66. Mađarski državni arhiv, Benignae resolutiones 1566, fol. 86—87. Prijepis (?). Prilog Kraljevom nalogu od 9. XI 1566. 3. 1566, prije 4. X ili 8. XI* Susjedgradsko-stubički vlastelin Franjo Tahy pobija pred Ugarskom komo­rom sve optužbe koje su iznesene protiv njegovih postupaka na susjedgrad­sko-stubičkim posjedima. Magnifici domini mihi observandissimi. Intellexi scriptum Dominationum Vestrarum Magnificarum; hoc nemo approbare poterit, quod ego unum ovum tempore Maiestatis Caesaree ac Regie de proventibus accepissem vel accipere iusissem extra consensum Domini Bani, nec dicam scio preter tres acceptas, unam Maiestati Caesaree ac Regie publico nomine promissam et datam. Non dubito officiales superfluitatem equaliter non dividisse inter se. Alia ex vo­luntate Domini Bani et tocius Regni imposita est omnium dominorum et nobilium bonis ad intertencionem peditum in castro et oppido Hrastowicza pro publico bono. Terciam minorem aliis puta florenos centum et quinqua­ginta, ad meam necessitatem, pro qua mihi nunquam aliquid est dictum aut scriptum. Nec hoc aliquis approbare potest, ut ego prohibuissem, quod equa­lem summam pro Maiestate Caesarea non exigant, et ut omnia equaliter divi­dantur eciam in futurum. De iuribus Sue Maiestatis mihi nihil decet loqui, nam sola Sua Maiestas in suis literis inperialibus et regalibus ad me scribit earn medietatem dedisse in manus Stefani Gerdack usque ad decisionem cause, que inter me et vi­duam Tefenpach exorta fuerat. De verberacione custodis vinearum ego dudum significavi Maiestati Caesaree et eciam Dominationibus Vestris Magnificis vineas et custodes vi­nearum esse comunia; forsan pro damno comuni aut furto aliquo per officia­les est verberatus, sed me inscio. De clavigero et vicecastellano, certe eorum verberacio si est facta, per me non laudatur, et potissimum si sine causa iusta et racionabili aut sine 22

Next

/
Oldalképek
Tartalom