ARHIVSKI VJESNIK 13. (ZAGREB, 1970.)

Strana - 496

1568. II 18. Camera Hungariea Suae Maiestati: controversiis inter Stephanum Gerdak et Franciscum Tahy non cessantibus Bano mandatum inquisitorium dandum esse. 1568. III 26, br. 160 Damianus de Aranian, regni Sclavoniae prothonotarius, denominatur qua commissarius ad sopiendas inter Franciscum Thahy et Stephanum Gherdak exortas controversias. 1568. V 13. Stephano Gerdak officiali Zomzedvariensi iniungitur, ut usque adventum commissariorum, qui controversiam inter ilium et Franciscum Tahi cognoscere debebunt, pacifiée et tranquille se gerat. (Fosc 1 fol 60 61) 1568. V 30. Franciscus Thahi requiritur, ut summam 1000 fl. de salarii sui debito Suae Maiestati relaxare vellit. (Fasc , fQl m) 1568. VIII 26. Dominus Damianus de Aranyan (in simili ad Ioanem Chwzy) ad cognos­cendas controversias inter Dominum F. Thahy et Stephanum Gerdak qua com­missarius denominatur. 1568. VII 29. Conceptus quoad Ioannem Chuwzy et Zomzedvaram (Fase. 3, fol. 77) 1568. VIII 12. Stephano Gerdak ratione iniuriarum per F. Thahy sibi illatarum rescri­bitur, ut adventum commissariorum iam denominatorum expectet; quod vero ad foeni combustionem per colonos domini Ludovici Ungnad factam attinet, eidem quoque rescribitur, ut interea donec res per commissarios sit decisa, vineas illorum sequestret. 1568. VIII 12. Quibus iniuriis et molestiis Ludovicus Ungnad et Franciscus Tahy non tantum servitores Suae Maiestatis et Stephanum Gerdak officialem arcis Zom­zedwara, sed etiam miseram plebem affecerunt, Suae Maiestati demisse reprae­sentatur- (Fase. 4, fol. 46) 1568. X 20, br. 208 Stephano Gerdak: mittat litteras Capituli Zagrabiensis, quibus median­tibus certi capitanei Canisienses variarum violentiarum causa citantur. 1568. X 28, br. 231 Domino Francisco Tahy perscribitur, ut de arendatione dimidietatis castri Zomzedwara et castelli Also Stubicza desiistat. 1568. XI 18, br. 299 Francisco de Thah ad suam petitionem qua arendationem castri Zomzed­wara et castelli Stubicza sibi concedi petit, rescribitur ante litis et causae decisionem nihil exoperari apud Suam Maiestatem posse. 1568. XII 9, br. 423 Perscribitur, ut litterae evocatoriae et exhibitoriae pro evocando Mathia Kerecheny ad proximam dietam transmittantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom