ARHIVSKI VJESNIK 11-12. (ZAGREB, 1968-1969.)

Strana - 41

mst etc. und frh. dreht etc. allergehorsambst von stund Zw stund Zugeschriben werden Warasdin den 6 December Anno 73 Veit Uon Hallekh«. Zemaljski arhiv u Grazu, Landschaftliches Archiv, Bauernaufstände 1573, str. 23—25. 22 Požun, 17. XII 1573. Vijećnici Ugarske komore pišu kralju Maksimilijanu II da se na temelju seljačkih iskaza ne mogu optuživati plemići zbog podsticanja seljačke bune. » Acceptis humillime fassionibus rusticorum, tumultuum utpote Sclavonicorum autorum, in vincula coniectorum, eas ex germanico in Latinum diligenter transferri curavimus negotiumque ipsum cum Directore causarum fisci Maiestatis Vestrae Sacratissimae aliisque iurisperitis viriš, utpote protho­notariis et iuratis assessoribus sedis Maiestatis Vestrae Sacratissimae iudiciariae, qui in iam praeteritis iudiciis octavalibus adfuerunt, communicavimus accurate consultando, an ex fassionibus illis Maiestas Vestra Sacratissima sufficientem causam habere possit nobiles illos, qui praedictum tumultum rusticorum instigassent atque promovissent, citandi et etiam in Diaeta futura condemnandi. Qui quidem prothonotarii et assessores omnes eius sunt opinionis et sententiae, quod illi nobiles quidem citari poterunt per Directorem causarum fisci Maiestatis Vestrae Sacratissimae, nullus tamen illorum ex fassionibus facinorosorum colonorum, qui in flagranti crimine depraehensi in vincula coniecti et per torturam vel aliter examinati sunt, de lege Regni huius condemnari possit. Adducentes exemplum cuiusdam Georgii Barson similiter accusati, uti scriptum Directoris hisce inclusum clarius docet. Nos quoque fassiones illas omnes diligenter perlegimus et quamvis ipsi coloni facinorosi fateantur Stephanum Gregorianczy, Matthaeum Kerecheny, Konzky et viduam Henningh instigatores rusticorum factiosorum fuisse, expensis iuvasse eosque animasse, ne scilicet ab insurrectione ilia contra quondam Franciscum Thahy ob eius tyrannidem suscepta désistèrent. Alios autem rfonnullos nobiles mediocris conditionis per rusticos ipsos vi compulsos, metu potius quam alia de causa sese eis coniunxisse. Qui quidem praedicti nobiles etiamsi citentur, tamen nihil contra illos iure obtineri posse humillime indicamus. Nobiles enim, uti praemissum est, ad fassionem rusticorum, praesertim in flagranti crimine depraehensorum et per torturam examinatorum, de lege Regni huius condemnari non possunt. Qui si videlicet citarentur, expensae frustra fièrent. Et si etiam fundamenta essent valida, quibus nobiles illi de iure condemnari possent, tamen debebant regnicolae, qui ad futuram Diaetam litteris Maiestatis Vestrae Sacratissimae vocati iam fuerunt, iisdem litteris Maiestatis Vestrae Sacratissimae hac de re certiores fieri et etiam illa de causa hue vocari. Quod erat Maiestati Vestrae Sacratissimae ad clemens eiusdem mandatum scriptis omnibus iterum una remissis humillime rescribendum Posonii, 17. decembris 1573.« Mađarski državni arhiv, Expeditiones camer ales 1573 év. (E-15, rsz. 30) december, fol. 34—35.

Next

/
Oldalképek
Tartalom