ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)

Strana - 183

Summarium DE ORDINATIONE EPISCOPALIS ARCHIVI ZAGRABIAE ANNO 1815 In hoc articulo sermo est de opere quod Martinus Georgius Kovačić eiusque filius Josephus Nicolaus perfecerunt in ordinatione tunc episcopalis, hodie archiepiscopalis, archivi Zagrabiae anno 1815. De qua re Josephus Nico­laus Kovačić opusculum scripsit, adhuc in manuscripto, cuius titulus est: Me­MORIA SOLENNIS RESTAURATIONIS ARCHIVI EPISCOPATUS ZAGRA­BIENSIS A. D. 1815, quod in archiepiscopali archivo hodie quoque asservatur. Martinus Georgius et Josephus Nicolaus Kovačić primo Zagrabiam vene­runt anno 1812. ad investiganda archiva Zagrabiensia (Regni, comitatus, civi­tatis, episcopatus, capituli) colligendaque documenta ex istis pro Musaeo Nati­onali Pestino et de insurrectione nationali tempore belli. Post haec Josephus Nicolaus venit Zagrabiam mense novembri anno 1813. studendi causa in Aca­demia iuris (Pravoslovna akademija) hocque Studium 4 semestris perfecit. Pater autem eius Martinus Georgius venit secundo 31. 12. 1814. et post aliquot dies, nempe 9. 1. 1815, archivum episcopatus ordinäre coepit. Archivum hoc episcopale ante saeculum 18. non fuit ulio modo regestra­tum. Acta servabantur secundum fasciculos in capsis (torbae). Ad ordinationem regestrationemque archivi ipse episcopus Georgius Bran jug (1723—1747) ac­cessit, postea similiter episcopus Franciscus Thauszy (1751—1769) qui hoc opus archi vario Francisco Jelenik concredidit Hic in archivo spatio 15 mensium operatus est. Post illum autem usque ad annum 1815. nemo in archivo operam dabat. Tunc episcopus Maximiiianus Vrhovac (1787—1827) ordinationem archi­vi Martino Georgio Kovačić commisit cui in hoc opere, tempore a studio libero atque etiam post Studium iuris perfectum, filius Josephus Nicolaus adiutor eximius fuit. Hi acta archivi episcopatus secundum principium chronologicum in tres classes seu series ordinaverunt. In prima série congregaverunt acta et diplomata (singula seorsum) in originali, vel in transumpto vel in copia et quidem in 227 voluminibus quae (acta) postea in cistulis chartaceis (kartonske kutije) ad quas conficiendas guardianus franciscanorum zagrabiensium p. Isidor Reichert operam dabat locata fuerunt. Numerus actorum huius seriei fuit 19.341, maxime ex saeculis 17. et 18. Secunda series continebat acta in libris alligata, numero 40 librorum cum 1074 actis. In tertia série comprehenderunt libros 176 cum 23.429 epistolis. Libri 127 continentur 16.356 epistolas ad episcopos zagrabienses directas ab anno 1611. usque ad annum 1815. In sequentibus 11 libris conceptus (minutae) epistola­rum episcoporum zagrabiensium ad diversas personas inveniuntur. Sequentes 15 libri epistolas diversarum personarum ad di versos continentur et ultimo in libris 23 3.128 libelli supplices — maxime ad episcopos zagrabienses — habentur. His primariis seriebus fasciculos 20 sub titulo Acta visitationum canoni­carum addere oportet, deinde acta Locumtenentiae Banalis tempore Locum­tenentiae Maximiliani Vrhovac et ultimo adhuc Miscellanea. Archivum in hunc ordinem positum in occidentali turri residentiae epi­scopalis locatum fuerat. Hic locus ab incendio securus fuerat. Acta et diplomata in cistulis chartaceis undique clausis ordinata, ut a pulveribus conservarentur, alia autem (acta) alligata in libris in armariis suis loculis locata fuerunt. Hoc opus ordinationis archivi spatium circa 8 menses requirebat perfectumque mense augusto a. 1815. fuerat. Martinus Georgius et Josephus Nicolaus acta archivi non regestrarunt, sed tantum in ordinem redegerunt, de regestratione 183

Next

/
Oldalképek
Tartalom