ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)
Strana - 113
DAMNA HOMINIBUS ET COLONIS ORPHANORUM QUONDAM GEORGII SKARYCZA PER SERUITORES ET COLONOS MAGNIFICI DOMINI MATTHEI KEGLEWYCH DE BUSYN POST SEDATUM ILLUM TUMULTUM RUSTICORUM FACTA ET ILLATA Nicolai Janosewych de Kolarowcz seruitores et coloni eiusdem domini Matthei Keglewych inuaserunt domum, ubi acceperunt duos juuencos, duas vaccas et unam equatiam, bina vomera aratri, trahas duas et reliquas universas res mobiles, quascunque in domo inuenire potuerunt usque ad minimum; ubi plus damni fecerunt quam ad fl. 29. Gregorii Papes de eadem similiter domum inuadentes, cui acceperunt universas res mobiles domus, quascunque inuenerunt, caetera autem quae auf erre non valuerunt omnia çonfregerunt; ubi damni fecerunt plusquam ad . fl. 10. Nam et fruges quas habuit omnino disipauerunt. Ambrosii Papes de eadem similiter domum inuadentes depraedarunt, cui acceperunt caseos 60, butyri ollas duas et reliquas universas res mobiles domus; ubi damni fecerunt ad . . . . . . „ . . . . ' , . . . fl. 26. Ambrosii Kroschyer de eadem similiter domum inuadentes depredarunt, cui acceperunt boues 2 et juuencum unum, duas equatias, vaccas 3 et vini cubulos 6 consumpserunt etiam profuderunt, fruges disipauerunt humo et uniuersas reliquas res mobiles domus usque ad minimum abstulerunt; ubi damni fecerunt ad f 1. 50. Emerici Zwhy de eadem similiter domum inuadentes depredarunt, cui acceperunt vaccas 3 et reliquas uniuersas res mobiles domus; ubi fecerunt damni ad . . .... . . . . .... . fl. 10. Michaelis Kochyn de Rathkowcz similiter inuadentes domum, cui acceperunt equatiam unam ac reliquas uniuersas res mobiles domus, illum quoque vestibus spoliatum et denudatum dimiserunt, ubi in toto fecerunt damni ad ............. . fl. 23. kr. 70. Benedicti Pylarych de eadem similiter ad domum inuadentes, cui acceperunt uniuersas res mobiles domus usque ad minimum, quicquid inueniri potuerunt; ubi fecerunt damni fl. 26. Ipsum autem captiuum ad Castrum Kozthel abducere fecit. Georgii Czeharcz, de eadem similiter domum inuadentes, cui acceperunt boues 2, vaccas 6, larda tria ac reliquas res universas mobiles domus, quascunque inuenire potuerunt usque ad minimum; ubi fecerunt damni ad fl. 60. Andreae Kozyachky de eadem similiter inuadentes domum, cui acceperunt uniuersas res mobiles domus, quascunque inuenire potuerunt usque ad minimum; ubi fecerunt damni ad » . fl. 20. Petri Polyanschyak de Polyana simiilter inuadentes domum, cui acceperunt boues 4, vaccas sex, juuencam ac in paratis pecuniis talleros 6 et reliquas uniuersas res mobiles domus, quascunque inueniri potuerunt, usque ad minimum; ubi fecerunt damni ad . . . . . . . . . . . . . . ...... fl, 80. g Arhivski vjesnik 113