ARHIVSKI VJESNIK 10. (ZAGREB, 1967.)
Strana - 111
mensas, fornacem, deieceruntque mediam partem tegumenti domus, vini consumpserunt cubolos 15, abstulerunt securia, ligones, vomera aratri, traham, falces putatorias et messorias, linteamina, indusias viriles, camisias muliebres ac reliquas res universas clenodiales domus; in quibus omnibus passus est damni ad valorem fl. 30. Vrbani Domerda de Dolecz similiter eiusdem domini Matthei Keglewych seruitores et jobagiones inuaserunt cellarium et consumpserunt vini vas unum cubulorum 20 et acceperunt illius tunicam unam de nigro darowcz; in quibus passus est damni ad valorem fl. 15. Fabiani Illych de Marthyncz similiter eiusdem domini Matthei Keglewych seruitores et jobagiones inuadentes domum, cui acceperunt duo larda, securia, vomera aratri, trahas, ligones, falces falcatorias, putatorias et messorias, omnia ornamenta ex lino vel tela facta, ut puta linteamina, indusias, camisias ac reliquas res clenodiales domus, quae totaliter non possunt renodari, apud cellarium autem consumpserunt vini vasculum unum cubulorum 10; ubi fecerunt illi damni plusquam ad valorem fl. 35. Joannis Gurdanych de Woynycze eiusdem domini Matthei Keglewych seruitores et jobagiones inuadentes domum, cui acceperunt securia 3, linteamina 6, indusias et camisias 8; in quibus fecerunt damni ad valorem . . . fl. 10. Gregorii Kowachych de Krysancz eiusdem domini Matthei Keglewych seruitores et jobagiones inuadentes cellarium illius ubi consumpserunt vini vas medium, quod habebat cubulos 28, hiis non contenu vas etiam istud transecarunt, duobus in locis bina janua çonfregerunt et serram ferream magnam abstulerunt et aruinaria 3 cum medio; ubi passus est damni ad valorem fl. 20. Mattheus Zayecz de Pwrga sub Kozthel conquaestus est quomodo agazo magnifici domini Matthei Keglewych videlicet Nicolaus Bobynchych cum suis complicibus potentia mediante inuadendo ad domum, ibique acceperunt faeni plaustra tria. Blasius Cherny de Warwsythy valpotus eiusdem domini Matthei Keglewych accepit unam tunicam Gregorii Rozenschak de Ztara Wez valentem kruciferos 70, pileum unum valentem kruciferos 9 ac eundem Gregorium in teram prostratum dire et acriter verberavit, semiuiuum relinquendo. Simon Horwath aliter Gresny de Minori Herpynye ac Joannes agazo seruitor eiusdem domini Matthei Keglewych, Leonardum Berbwcz de Purgaria sub Kozthel in terram deiectum dire et acriter verberauerunt, semiuiuum relinquendo. Caspar Gwzarych familiaris eiusdem domini Matthei Keglewych de faenili Georgii Zynkowych de Kwssynna Zela fecit ad 2 plaustra feni leuari et quo se placuit voluntati abduci. Mathias Kochys eiusdem domini Matthei Keglewych cum suis complicibus de fenili Petrak accepit tria plaustra feni. Ittem Mathias Kochys de fenili Matthei Zynkowych de Kwssynna Zela accepit feni plaustra 2. Michael litteratus Gamsyth de Krysanch aliter Sewnycha ac Georgius frater eiusdem carnalis atque Lucas Zmotysko de eadem Sewnycza seruitores et Colones (!) eiusdem domini Matthei Keglewych de commissione et mandato eiusdem domini sui positis insidiis Georgio et Laurentio Kowachych de Scherbynch et Michaeli Kwchak de Sancto Michaele sub Komor, colonis praefati 111