ARHIVSKI VJESNIK 7-8. (ZAGREB, 1964-1965.)
Strana - 243
et castello Also Ztobycza omnino et omnia émisse. Igitur sua furibunda vehementia non licuisset mandato Suae Maiestatis et iuridice statutioni nomine Suae Maiestatis in iuditiis dato, iuxta Regni consuetudinem et proprio nutu et voluntate protestari et contrariari. De quibus omnibus suis factis propriis contradico cum omnibus meis et protestor solempniter coram Dominationibus Vestris et litteras peto hoc modo, salua tarnen gratia dignitate et auctoritate Suae Caesareae et Regiae Maiestatis.« Quas siquidem litteras protestationales coram nobis modo praemisso factas et exhibitas eidem domino protestanti dandas duximus et concedendas lege regni requirente, harum etc. Datum ut supra. Kaptolski arhiv u Zagrebu, Protocollum capituli Zagrabiensis br. 2, str. 195. Donja Stubica, 1567. IX 11. Komorski provizor susjedgradsko-stubičkog vlastelinstva Stjepan Gerdak izvještava Ugarsku komoru o pobuni susjedgradsko-stubičkih kmetova zbog komutacije crkvene desetine i o pokušaju kanonika Stjepana Mindzentyja da nelegalno uvede Tahyja u posjedovanje vlastelinstva. Reverendissime, generosi, magnifici ac egregii Domini, patroni mihi summa obseruantia colendissimi, perpetuorum seruitiorum meorum humillimam comendationem. Vestras reverendissimam, generosas, magnificas et egregias Dominationes latere nolui, qualiter die sexto praesentis mensis septembris magnificus dominus Franciscus Tahi rediens ex Canisa ad Castrum Zomzedwara, aduocato ibidem egregio Moyse Homzky de Horn sub capitaneatu suae dominationis Kanisiensi Stipendium habente ac venerabili Stephano praesbitero canonico ecclesiae Zagrabiensis et archidiacono Kemlekyensi, testimonio videlicet prefati Capituli, juxta continentias litterarum introductoriarum et statutoriarum nomine Sacrae Caesareae et Regiae Maiestatis, domini nostri clementissimi, per egregium dominum Joannem Zoner locumtenentem in judiciis personalis presentie Suae Maiestatis ad prefatum Capitulum Zagrabiense sonantes directas, emmanatarum, me ibidem in praefato castro Zomzedwara présente ad tunc, clam et sine scitu meo ac aliorum officialium Suae Sacrae Maiestatis protunc una mecum ibidem existentium, se suosque in dominium totalis castri Zomzedwara et castelli Alsoztobycza, omni eo iure quo ut praefertur bona praescripta a spectabili et magnifico condam domino Andrea de Bathor se émisse, praetendit, statui fecit. Quamuis ego domini colendissimi, quasi suspicione aliqua adtunc contra praefatum dominum Tahi duc-r tus a dicto Stephano Myndzenthi, uti testimonio vero Capituli, quid ibi per toto dies ageret sciscitatus sum. Qui immemor officii sui executionem ipsi adtunc per prefatum Capitulum concreditum omnino a me et per hoc a Sua Maiestate denegauit, neque executionem ipsam secus rescire potui, nisi ex Capitulo ipso per fidèles Suae Maiestatis mihi significatum extitit. Et sic tamdiu tertio die ipsius executionis fraudulenter factae prius coram Capitulo nomine et in persona Suae Sacrae Maiestatis solemni facta protestatione totali sic fraudulenter factae contra jura Suae Sacrae Maiestatis statutioni contradixi. Unde praefatum Capitulum contra praenotatum Stephanum Myndzenti, 243